| XV | |
| Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, | 1.15.1 |
| ingeniique vocas carmen inertis opus; | |
| non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, | |
| praemia militiae pulverulenta sequi, | |
| nec me verbosas leges ediscere nec me | 5 |
| ingrato vocem prostituisse foro? | |
| Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis | |
| quaeritur, in toto semper ut orbe canar. | |
| vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, | |
| dum rapidas Simois in mare volvet aquas; | 10 |
| vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, | |
| dum cadet incurva falce resecta Ceres. | |
| Battiades semper toto cantabitur orbe; | |
| quamvis ingenio non valet, arte valet. | |
| nulla Sophocleo veniet iactura cothurno; | 15 |
| cum sole et luna semper Aratus erit; | |
| dum fallax servus, durus pater, inproba lena | |
| vivent et meretrix blanda, Menandros erit; | |
| Ennius arte carens animosique Accius oris | |
| casurum nullo tempore nomen habent. | 20 |
| Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, | |
| aureaque Aesonio terga petita duci? | |
| carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, | |
| exitio terras cum dabit una dies; | |
| Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, | 25 |
| Roma triumphati dum caput orbis erit; | |
| donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, | |
| discentur numeri, culte Tibulle, tui; | |
| Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, | |
| et sua cum Gallo nota Lycoris erit. | 30 |
| Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri | |
| depereant aevo, carmina morte carent. | |
| cedant carminibus reges regumque triumphi, | |
| cedat et auriferi ripa benigna Tagi! | |
| vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo | 35 |
| pocula Castalia plena ministret aqua, | |
| sustineamque coma metuentem frigora myrtum, | |
| atque a sollicito multus amante legar! | |
| pascitur in vivis Livor; post fata quiescit, | |
| cum suus ex merito quemque tuetur honos. | 40 |
| ergo etiam cum me supremus adederit ignis, | |
| vivam, parsque mei multa superstes erit. |