| LIBER SECUNDUS | |
| I | |
| Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, | 2.1.1 |
| ille ego nequitiae Naso poeta meae. | |
| hoc quoque iussit Amor—procul hinc, procul este, severae! | |
| non estis teneris apta theatra modis. | |
| me legat in sponsi facie non frigida virgo, | 5 |
| et rudis ignoto tactus amore puer; | |
| atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu | |
| agnoscat flammae conscia signa suae, | |
| miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus | |
| conposuit casus iste poeta meos?' | 10 |
| Ausus eram, memini, caelestia dicere bella | |
| centimanumque Gyen—et satis oris erat— | |
| cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo | |
| ardua devexum Pelion Ossa tulit. | |
| in manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, | 15 |
| quod bene pro caelo mitteret ille suo— | |
| Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi; | |
| excidit ingenio Iuppiter ipse meo. | |
| Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant; | |
| clausa tuo maius ianua fulmen habet. | 20 |
| blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi; | |
| mollierunt duras lenia verba fores. | |
| carmina sanguineae deducunt cornua lunae, | |
| et revocant niveos solis euntis equos; | |
| carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, | 25 |
| inque suos fontes versa recurrit aqua. | |
| carminibus cessere fores, insertaque posti, | |
| quamvis robur erat, carmine victa sera est. | |
| Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles? | |
| quid pro me Atrides alter et alter agent, | 30 |
| quique tot errando, quot bello, perdidit annos, | |
| raptus et Haemoniis flebilis Hector equis? | |
| at facie tenerae laudata saepe puellae, | |
| ad vatem, pretium carminis, ipsa venit. | |
| magna datur merces! heroum clara valete | 35 |
| nomina; non apta est gratia vestra mihi! | |
| ad mea formosos vultus adhibete, puellae, | |
| carmina, purpureus quae mihi dictat Amor! |