| II | |
| Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa, | 2.2.1 |
| dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. | |
| hesterna vidi spatiantem luce puellam | |
| illa, quae Danai porticus agmen habet. | |
| protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi. | 5 |
| rescripsit trepida 'non licet!' illa manu; | |
| et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, | |
| quod nimium dominae cura molesta tua est. | |
| Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri | |
| desine; quem metuit quisque, perisse cupit. | 10 |
| vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret, | |
| unde nihil, quamvis non tueare, perit? | |
| sed gerat ille suo morem furiosus amori | |
| et castum, multis quod placet, esse putet; | |
| huic furtiva tuo libertas munere detur, | 15 |
| quam dederis illi, reddat ut illa tibi. | |
| conscius esse velis—domina est obnoxia servo; | |
| conscius esse times—dissimulare licet. | |
| scripta leget secum—matrem misisse putato! | |
| venerit ignotus—postmodo notus erit. | 20 |
| ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam: | |
| visat! iudiciis aegra sit illa tuis. | |
| si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, | |
| inposita gremio stertere fronte potes. | |
| nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, | 25 |
| quaesieris nec tu curva theatra time! | |
| conscius adsiduos commissi tollet honores— | |
| quis minor est autem quam tacuisse labor? | |
| ille placet versatque domum neque verbera sentit; | |
| ille potens—alii, sordida turba, iacent. | 30 |
| huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes; | |
| atque ambo domini, quod probat una, probant. | |
| cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, | |
| quod voluit fieri blanda puella, facit. | |
| Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, | 35 |
| et simulet lacrimas carnificemque vocet. | |
| tu contra obiciens, quae tuto diluat illa, | |
| et veris falso crimine deme fidem. | |
| sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. | |
| haec fac, in exiguo tempore liber eris. | 40 |
| Adspicis indicibus nexas per colla catenas? | |
| squalidus orba fide pectora carcer habet. | |
| quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat | |
| Tantalus—hoc illi garrula lingua dedit. | |
| dum nimium servat custos Iunonius Io, | 45 |
| ante suos annos occidit; illa dea est! | |
| vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, | |
| unde vir incestum scire coactus erat. | |
| poena minor merito. nocuit mala lingua duobus; | |
| vir doluit, famae damna puella tulit. | 50 |
| crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, | |
| nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant. | |
| seu tepet, indicium securas prodis ad aures; | |
| sive amat, officio fit miser ille tuo. | |
| Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur; | 55 |
| iudicis illa sui tuta favore venit. | |
| viderit ipse licet, credet tamen ille neganti | |
| damnabitque oculos et sibi verba dabit. | |
| adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, | |
| et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!' | 60 |
| quid dispar certamen inis? tibi verbera victo | |
| adsunt, in gremio iudicis illa sedet. | |
| Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus | |
| toxica, non stricto fulminat ense manus. | |
| quaerimus, ut tuto per te possimus amare. | 65 |
| quid precibus nostris mollius esse potest? |