| III | |
| Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas | 2.3.1 |
| mutua nec Veneris gaudia nosse potes! | |
| qui primus pueris genitalia membra recidit, | |
| vulnera quae fecit, debuit ipse pati. | |
| mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, | 5 |
| si tuus in quavis praetepuisset amor. | |
| non tu natus equo, non fortibus utilis armis; | |
| bellica non dextrae convenit hasta tuae. | |
| ista mares tractent; tu spes depone viriles. | |
| sunt tibi cum domina signa ferenda tua. | 10 |
| hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit; | |
| si careas illa, quis tuus usus erit? | |
| Est etiam facies, sunt apti lusibus anni; | |
| indigna est pigro forma perire situ. | |
| fallere te potuit, quamvis habeare molestus; | 15 |
| non caret effectu, quod voluere duo. | |
| aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus, | |
| dum bene ponendi munera tempus habes. |