| IV | |
| Non ego mendosos ausim defendere mores | 2.4.1 |
| falsaque pro vitiis arma movere meis. | |
| confiteor—siquid prodest delicta fateri; | |
| in mea nunc demens crimina fassus eo. | |
| odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; | 5 |
| heu, quam quae studeas ponere ferre grave est! | |
| Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum; | |
| auferor ut rapida concita puppis aqua. | |
| non est certa meos quae forma invitet amores— | |
| centum sunt causae, cur ego semper amem. | 10 |
| sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, | |
| uror, et insidiae sunt pudor ille meae; | |
| sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, | |
| spemque dat in molli mobilis esse toro. | |
| aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas, | 15 |
| velle, sed ex alto dissimulare puto. | |
| sive es docta, places raras dotata per artes; | |
| sive rudis, placita es simplicitate tua. | |
| est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat | |
| carmina—cui placeo, protinus ipsa placet. | 20 |
| est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet— | |
| culpantis cupiam sustinuisse femur. | |
| molliter incedit—motu capit; altera dura est— | |
| at poterit tacto mollior esse viro. | |
| haec quia dulce canit flectitque facillima vocem, | 25 |
| oscula cantanti rapta dedisse velim; | |
| haec querulas habili percurrit pollice chordas— | |
| tam doctas quis non possit amare manus? | |
| illa placet gestu numerosaque bracchia ducit | |
| et tenerum molli torquet ab arte latus— | 30 |
| ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, | |
| illic Hippolytum pone, Priapus erit! | |
| tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas | |
| et potes in toto multa iacere toro. | |
| haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque; | 35 |
| conveniunt voto longa brevisque meo. | |
| non est culta—subit, quid cultae accedere possit; | |
| ornata est—dotes exhibet ipsa suas. | |
| candida me capiet, capiet me flava puella, | |
| est etiam in fusco grata colore Venus. | 40 |
| seu pendent nivea pulli cervice capilli, | |
| Leda fuit nigra conspicienda coma; | |
| seu flavent, placuit croceis Aurora capillis. | |
| omnibus historiis se meus aptat amor. | |
| me nova sollicitat, me tangit serior aetas; | 45 |
| haec melior, specie corporis illa placet. | |
| Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, | |
| noster in has omnis ambitiosus amor. |