| V | |
| Nullus amor tanti est—abeas, pharetrate Cupido!— | 2.5.1 |
| ut mihi sint totiens maxima vota mori. | |
| vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, | |
| o mihi perpetuum nata puella malum! | |
| Non male deletae nudant tua facta tabellae, | 5 |
| nec data furtive munera crimen habent. | |
| o utinam arguerem sic, ut non vincere possem! | |
| me miserum! quare tam bona causa mea est? | |
| felix, qui quod amat defendere fortiter audet, | |
| cui sua 'non feci!' dicere amica potest. | 10 |
| ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, | |
| cui petitur victa palma cruenta rea. | |
| Ipse miser vidi, cum me dormire putares, | |
| sobrius adposito crimina vestra mero. | |
| multa supercilio vidi vibrante loquentes; | 15 |
| nutibus in vestris pars bona vocis erat. | |
| non oculi tacuere tui, conscriptaque vino | |
| mensa, nec in digitis littera nulla fuit. | |
| sermonem agnovi, quod non videatur, agentem | |
| verbaque pro certis iussa valere notis. | 20 |
| iamque frequens ierat mensa conviva relicta; | |
| conpositi iuvenes unus et alter erant. | |
| inproba tum vero iungentes oscula vidi— | |
| illa mihi lingua nexa fuisse liquet— | |
| qualia non fratri tulerit germana severo, | 25 |
| sed tulerit cupido mollis amica viro; | |
| qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, | |
| sed Venerem Marti saepe tulisse suo. | |
| 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? | |
| iniciam dominas in mea iura manus! | 30 |
| haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum— | |
| in bona cur quisquam tertius ista venit?' | |
| Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi | |
| conscia purpureus venit in ora pudor, | |
| quale coloratum Tithoni coniuge caelum | 35 |
| subrubet, aut sponso visa puella novo; | |
| quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, | |
| aut ubi cantatis Luna laborat equis, | |
| aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, | |
| Maeonis Assyrium femina tinxit ebur. | 40 |
| hic erat aut alicui color ille simillimus horum, | |
| et numquam visu pulchrior illa fuit. | |
| spectabat terram—terram spectare decebat; | |
| maesta erat in vultu—maesta decenter erat. | |
| sicut erant, et erant culti, laniare capillos | 45 |
| et fuit in teneras impetus ire genas— | |
| Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti; | |
| defensa est armis nostra puella suis. | |
| qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi, | |
| oscula ne nobis deteriora daret. | 50 |
| risit et ex animo dedit optima—qualia possent | |
| excutere irato tela trisulca Iovi; | |
| torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, | |
| et volo non ex hac illa fuisse nota. | |
| haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, | 55 |
| et quiddam visa est addidicisse novi. | |
| quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis | |
| lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. | |
| nec tamen hoc unum doleo—non oscula tantum | |
| iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror; | 60 |
| illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. | |
| nescio quis pretium grande magister habet. |