| VI | |
| Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, | 2.6.1 |
| occidit—exequias ite frequenter, aves! | |
| ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis | |
| et rigido teneras ungue notate genas; | |
| horrida pro maestis lanietur pluma capillis, | 5 |
| pro longa resonent carmina vestra tuba! | |
| quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, | |
| expleta est annis ista querela suis; | |
| alitis in rarae miserum devertere funus— | |
| magna, sed antiqua est causa doloris Itys. | 10 |
| Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, | |
| tu tamen ante alios, turtur amice, dole! | |
| plena fuit vobis omni concordia vita, | |
| et stetit ad finem longa tenaxque fides. | |
| quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, | 15 |
| hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. | |
| Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, | |
| quid vox mutandis ingeniosa sonis, | |
| quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?— | |
| infelix, avium gloria, nempe iaces! | 20 |
| tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos | |
| tincta gerens rubro Punica rostra croco. | |
| non fuit in terris vocum simulantior ales— | |
| reddebas blaeso tam bene verba sono! | |
| Raptus es invidia—non tu fera bella movebas; | 25 |
| garrulus et placidae pacis amator eras. | |
| ecce, coturnices inter sua proelia vivunt; | |
| forsitan et fiunt inde frequenter anus. | |
| plenus eras minimo, nec prae sermonis amore | |
| in multos poteras ora vacare cibos. | 30 |
| nux erat esca tibi, causaeque papavera somni, | |
| pellebatque sitim simplicis umor aquae. | |
| vivit edax vultur ducensque per aera gyros | |
| miluus et pluviae graculus auctor aquae; | |
| vivit et armiferae cornix invisa Minervae— | 35 |
| illa quidem saeclis vix moritura novem; | |
| occidit illa loquax humanae vocis imago, | |
| psittacus, extremo munus ab orbe datum! | |
| optima prima fere manibus rapiuntur avaris; | |
| inplentur numeris deteriora suis. | 40 |
| tristia Phylacidae Thersites funera vidit, | |
| iamque cinis vivis fratribus Hector erat. | |
| Quid referam timidae pro te pia vota puellae— | |
| vota procelloso per mare rapta Noto? | |
| septima lux venit non exhibitura sequentem, | 45 |
| et stabat vacuo iam tibi Parca colo. | |
| nec tamen ignavo stupuerunt verba palato; | |
| clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!' | |
| Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, | |
| udaque perpetuo gramine terra viret. | 50 |
| siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum | |
| dicitur, obscenae quo prohibentur aves. | |
| illic innocui late pascuntur olores | |
| et vivax phoenix, unica semper avis; | |
| explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, | 55 |
| oscula dat cupido blanda columba mari. | |
| psittacus has inter nemorali sede receptus | |
| convertit volucres in sua verba pias. | |
| Ossa tegit tumulus—tumulus pro corpore magnus— | |
| quo lapis exiguus par sibi carmen habet: | 60 |
| colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro. | |
| ora fuere mihi plus ave docta loqui. |