| VII | |
| Ergo sufficiam reus in nova crimina semper? | 2.7.1 |
| ut vincam, totiens dimicuisse piget. | |
| sive ego marmorei respexi summa theatri, | |
| eligis e multis, unde dolere velis; | |
| candida seu tacito vidit me femina vultu, | 5 |
| in vultu tacitas arguis esse notas. | |
| siquam laudavi, misero petis ungue capillos; | |
| si culpo, crimen dissimulare putas. | |
| sive bonus color est, in te quoque frigidus esse, | |
| seu malus, alterius dicor amore mori. | 10 |
| Atque ego peccati vellem mihi conscius essem! | |
| aequo animo poenam, qui meruere, ferunt; | |
| nunc temere insimulas credendoque omnia frustra | |
| ipsa vetas iram pondus habere tuam. | |
| adspice, ut auritus miserandae sortis asellus | 15 |
| adsiduo domitus verbere lentus eat! | |
| Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis | |
| obicitur dominae contemerasse torum. | |
| di melius, quam me, si sit peccasse libido, | |
| sordida contemptae sortis amica iuvet! | 20 |
| quis Veneris famulae conubia liber inire | |
| tergaque conplecti verbere secta velit? | |
| adde, quod ornandis illa est operata capillis | |
| et tibi perdocta est grata ministra manu— | |
| scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem! | 25 |
| quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret? | |
| per Venerem iuro puerique volatilis arcus, | |
| me non admissi criminis esse reum! |