| VIII | |
| Ponendis in mille modos perfecta capillis, | 2.8.1 |
| comere sed solas digna, Cypassi, deas, | |
| et mihi iucundo non rustica cognita furto, | |
| apta quidem dominae, sed magis apta mihi— | |
| quis fuit inter nos sociati corporis index? | 5 |
| sensit concubitus unde Corinna tuos? | |
| num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo, | |
| furtivae Veneris conscia signa dedi? | |
| Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, | |
| illum ego contendi mente carere bona? | 10 |
| Thessalus ancillae facie Briseidos arsit; | |
| serva Mycenaeo Phoebas amata duci. | |
| nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille; | |
| quod decuit reges, cur mihi turpe putem? | |
| Ut tamen iratos in te defixit ocellos, | 15 |
| vidi te totis erubuisse genis; | |
| at quanto, si forte refers, praesentior ipse | |
| per Veneris feci numina magna fidem! | |
| tu, dea, tu iubeas animi periuria puri | |
| Carpathium tepidos per mare ferre Notos! | 20 |
| Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende | |
| concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! | |
| quid renuis fingisque novos, ingrata, timores? | |
| unum est e dominis emeruisse satis. | |
| quod si stulta negas, index anteacta fatebor, | 25 |
| et veniam culpae proditor ipse meae, | |
| quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, | |
| narrabo dominae, quotque quibusque modis! |