| X | |
| Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas | 2.10.1 |
| uno posse aliquem tempore amare duas. | |
| per te ego decipior, per te deprensus inermis— | |
| ecce, duas uno tempore turpis amo! | |
| utraque formosa est, operosae cultibus ambae; | 5 |
| artibus in dubio est haec sit an illa prior. | |
| pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa; | |
| et magis haec nobis, et magis illa placet! | |
| erro, velut ventis discordibus acta phaselos, | |
| dividuumque tenent alter et alter amor. | 10 |
| quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? | |
| non erat in curas una puella satis? | |
| quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo, | |
| in freta collectas alta quid addis aquas? | |
| Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem— | 15 |
| hostibus eveniat vita severa meis! | |
| hostibus eveniat viduo dormire cubili | |
| et medio laxe ponere membra toro! | |
| at mihi saevus amor somnos abrumpat inertes, | |
| simque mei lecti non ego solus onus! | 20 |
| me mea disperdat nullo prohibente puella— | |
| si satis una potest, si minus una, duae! | |
| sufficiam—graciles, non sunt sine viribus artus; | |
| pondere, non nervis corpora nostra carent; | |
| et lateri dabit in vires alimenta voluptas. | 25 |
| decepta est opera nulla puella mea; | |
| saepe ego lascive consumpsi tempora noctis, | |
| utilis et forti corpore mane fui. | |
| felix, quem Veneris certamina mutua perdunt! | |
| di faciant, leti causa sit ista mei! | 30 |
| Induat adversis contraria pectora telis | |
| miles et aeternum sanguine nomen emat. | |
| quaerat avarus opes et, quae lassarit arando, | |
| aequora periuro naufragus ore bibat. | |
| at mihi contingat Veneris languescere motu, | 35 |
| cum moriar, medium solvar et inter opus; | |
| atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat: | |
| 'conveniens vitae mors fuit ista tuae!' |