| XI | |
| Prima malas docuit mirantibus aequoris undis | 2.11.1 |
| Peliaco pinus vertice caesa vias, | |
| quae concurrentis inter temeraria cautes | |
| conspicuam fulvo vellere vexit ovem. | |
| o utinam, nequis remo freta longa moveret, | 5 |
| Argo funestas pressa bibisset aquas! | |
| Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates | |
| fallacisque vias ire Corinna parat. | |
| quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo | |
| et gelidum Borean egelidumque Notum! | 10 |
| non illic urbes, non tu mirabere silvas; | |
| una est iniusti caerula forma maris. | |
| nec medius tenuis conchas pictosque lapillos | |
| pontus habet; bibuli litoris illa mora est. | |
| litora marmoreis pedibus signate, puellae; | 15 |
| hactenus est tutum—cetera caeca via est. | |
| et vobis alii ventorum proelia narrent; | |
| quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas; | |
| et quibus emineant violenta Ceraunia saxis; | |
| quo lateant Syrtes magna minorque sinu. | 20 |
| haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur, | |
| credite! credenti nulla procella nocet. | |
| Sero respicitur tellus, ubi fune soluto | |
| currit in inmensum panda carina salum; | |
| navita sollicitus cum ventos horret iniquos | 25 |
| et prope tam letum, quam prope cernit aquam. | |
| quod si concussas Triton exasperet undas, | |
| quam tibi sit toto nullus in ore color! | |
| tum generosa voces fecundae sidera Ledae | |
| et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' | 30 |
| Tutius est fovisse torum, legisse libellos, | |
| Threiciam digitis increpuisse lyram. | |
| at, si vana ferunt volucres mea dicta procellae, | |
| aequa tamen puppi sit Galatea tuae! | |
| vestrum crimen erit talis iactura puellae, | 35 |
| Nereidesque deae Nereidumque pater. | |
| vade memor nostri vento reditura secundo; | |
| inpleat illa tuos fortior aura sinus! | |
| tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus; | |
| huc venti spirent, huc agat aestus aquas! | 40 |
| ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, | |
| ipsa tua moveas turgida vela manu! | |
| primus ego adspiciam notam de litore puppim, | |
| et dicam: 'nostros advehit illa deos!' | |
| excipiamque umeris et multa sine ordine carpam | 45 |
| oscula. pro reditu victima vota cadet; | |
| inque tori formam molles sternentur harenae, | |
| et cumulus mensae quilibet esse potest. | |
| Illic adposito narrabis multa Lyaeo— | |
| paene sit ut mediis obruta navis aquis; | 50 |
| dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis | |
| nec te praecipites extimuisse Notos. | |
| omnia pro veris credam, sint ficta licebit— | |
| cur ego non votis blandiar ipse meis? | |
| haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto | 55 |
| Lucifer admisso tempora portet equo! |