| XIII | |
| Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, | 2.13.1 |
| in dubio vitae lassa Corinna iacet. | |
| illa quidem clam me tantum molita pericli | |
| ira digna mea; sed cadit ira metu. | |
| sed tamen aut ex me conceperat—aut ego credo; | 5 |
| est mihi pro facto saepe, quod esse potest. | |
| Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi | |
| quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, | |
| quaque celer Nilus lato delapsus in alveo | |
| per septem portus in maris exit aquas, | 10 |
| per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi— | |
| sic tua sacra pius semper Osiris amet, | |
| pigraque labatur circa donaria serpens, | |
| et comes in pompa corniger Apis eat! | |
| huc adhibe vultus, et in una parce duobus! | 15 |
| nam vitam dominae tu dabis, illa mihi. | |
| saepe tibi sedit certis operata diebus, | |
| qua cingit laurus Gallica turma tuas. | |
| Tuque laborantes utero miserata puellas, | |
| quarum tarda latens corpora tendit onus, | 20 |
| lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia! | |
| digna est, quam iubeas muneris esse tui. | |
| ipse ego tura dabo fumosis candidus aris, | |
| ipse feram ante tuos munera vota pedes. | |
| adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!' | 25 |
| tu modo fac titulo muneribusque locum. | |
| Si tamen in tanto fas est monuisse timore, | |
| hac tibi sit pugna dimicuisse satis! |