| XIV | |
| Quid iuvat inmunes belli cessare puellas, | 2.14.1 |
| nec fera peltatas agmina velle sequi, | |
| si sine Marte suis patiuntur vulnera telis, | |
| et caecas armant in sua fata manus? | |
| Quae prima instituit teneros convellere fetus, | 5 |
| militia fuerat digna perire sua. | |
| scilicet, ut careat rugarum crimine venter, | |
| sternetur pugnae tristis harena tuae? | |
| si mos antiquis placuisset matribus idem, | |
| gens hominum vitio deperitura fuit, | 10 |
| quique iterum iaceret generis primordia nostri | |
| in vacuo lapides orbe, parandus erat. | |
| quis Priami fregisset opes, si numen aquarum | |
| iusta recusasset pondera ferre Thetis? | |
| Ilia si tumido geminos in ventre necasset, | 15 |
| casurus dominae conditor Urbis erat; | |
| si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, | |
| Caesaribus tellus orba futura fuit. | |
| tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses, | |
| temptasset, quod tu, si tua mater opus; | 20 |
| ipse ego, cum fuerim melius periturus amando, | |
| vidissem nullos matre negante dies. | |
| Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis, | |
| pomaque crudeli vellis acerba manu? | |
| sponte fluant matura sua—sine crescere nata; | 25 |
| est pretium parvae non leve vita morae. | |
| vestra quid effoditis subiectis viscera telis, | |
| et nondum natis dira venena datis? | |
| Colchida respersam puerorum sanguine culpant | |
| aque sua caesum matre queruntur Ityn; | 30 |
| utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis | |
| iactura socii sanguinis ulta virum. | |
| dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason | |
| figere sollicita corpora vestra manu? | |
| hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris, | 35 |
| perdere nec fetus ausa leaena suos. | |
| at tenerae faciunt, sed non inpune, puellae; | |
| saepe, suos utero quae necat, ipsa perit. | |
| ipsa perit, ferturque rogo resoluta capillos, | |
| et clamant 'merito!' qui modo cumque vident. | 40 |
| Ista sed aetherias vanescant dicta per auras, | |
| et sint ominibus pondera nulla meis! | |
| di faciles, peccasse semel concedite tuto, | |
| et satis est; poenam culpa secunda ferat! |