| XVI | |
| Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris— | 2.16.1 |
| parva, sed inriguis ora salubris aquis. | |
| sol licet admoto tellurem sidere findat, | |
| et micet Icarii stella proterva canis, | |
| arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, | 5 |
| et viret in tenero fertilis herba solo. | |
| terra ferax Cereris multoque feracior uvis; | |
| dat quoque baciferam Pallada rarus ager; | |
| perque resurgentes rivis labentibus herbas | |
| gramineus madidam caespes obumbrat humum. | 10 |
| At meus ignis abest. verbo peccavimus uno!— | |
| quae movet ardores est procul; ardor adest. | |
| non ego, si medius Polluce et Castore ponar, | |
| in caeli sine te parte fuisse velim. | |
| solliciti iaceant terraque premantur iniqua, | 15 |
| in longas orbem qui secuere vias!— | |
| aut iuvenum comites iussissent ire puellas, | |
| si fuit in longas terra secanda vias! | |
| tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes, | |
| dummodo cum domina, molle fuisset iter. | 20 |
| cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes | |
| et dare non aequis vela ferenda Notis. | |
| non quae virgineo portenta sub inguine latrant, | |
| nec timeam vestros, curva Malea, sinus; | |
| non quae submersis ratibus saturata Charybdis | 25 |
| fundit et effusas ore receptat aquas. | |
| Quod si Neptuni ventosa potentia vincat, | |
| et subventuros auferat unda deos, | |
| tu nostris niveos umeris inpone lacertos; | |
| corpore nos facili dulce feremus onus. | 30 |
| saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas; | |
| tum quoque transnasset, sed via caeca fuit. | |
| At sine te, quamvis operosi vitibus agri | |
| me teneant, quamvis amnibus arva natent, | |
| et vocet in rivos currentem rusticus undam, | 35 |
| frigidaque arboreas mulceat aura comas, | |
| non ego Paelignos videor celebrare salubres, | |
| non ego natalem, rura paterna, locum— | |
| sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, | |
| quaeque Prometheo saxa cruore rubent. | 40 |
| Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum; | |
| separor a domina cur ego saepe mea? | |
| at mihi te comitem iuraras usque futuram— | |
| per me perque oculos, sidera nostra, tuos! | |
| verba puellarum, foliis leviora caducis, | 45 |
| inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt. | |
| Siqua mei tamen est in te pia cura relicti, | |
| incipe pollicitis addere facta tuis, | |
| parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis | |
| ipsa per admissas concute lora iubas! | 50 |
| at vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes, | |
| et faciles curvis vallibus este, viae! |