| XVII | |
| Siquis erit, qui turpe putet servire puellae, | 2.17.1 |
| illo convincar iudice turpis ego! | |
| sim licet infamis, dum me moderatius urat, | |
| quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet. | |
| atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem | 5 |
| formosae quoniam praeda futurus eram! | |
| dat facies animos. facie violenta Corinna est— | |
| me miserum! cur est tam bene nota sibi? | |
| scilicet a speculi sumuntur imagine fastus, | |
| nec nisi conpositam se prius illa videt! | 10 |
| Non, tibi si facies animum dat et omina regni— | |
| o facies oculos nata tenere meos!— | |
| collatum idcirco tibi me contemnere debes; | |
| aptari magnis inferiora licet. | |
| traditur et nymphe mortalis amore Calypso | 15 |
| capta recusantem detinuisse virum. | |
| creditur aequoream Pthio Nereida regi, | |
| Egeriam iusto concubuisse Numae, | |
| Vulcano Venerem, quamvis incude relicta | |
| turpiter obliquo claudicet ille pede. | 20 |
| carminis hoc ipsum genus inpar; sed tamen apte | |
| iungitur herous cum breviore modo. | |
| tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges; | |
| te deceat medio iura dedisse foro. | |
| Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto; | 25 |
| non erit hic nobis infitiandus amor. | |
| sunt mihi pro magno felicia carmina censu, | |
| et multae per me nomen habere volunt; | |
| novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam. | |
| ut fiat, quid non illa dedisse velit? | 30 |
| sed neque diversi ripa labuntur eadem | |
| frigidus Eurotas populiferque Padus, | |
| nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis; | |
| ingenio causas tu dabis una meo. |