| XVIII | |
| Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen | 2.18.1 |
| primaque iuratis induis arma viris, | |
| nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra, | |
| et tener ausuros grandia frangit Amor. | |
| saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae— | 5 |
| in gremio sedit protinus illa meo. | |
| saepe 'pudet!' dixi—lacrimis vix illa retentis | |
| 'me miseram! iam te' dixit 'amare pudet?' | |
| inplicuitque suos circum mea colla lacertos | |
| et, quae me perdunt, oscula mille dedit. | 10 |
| vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis, | |
| resque domi gestas et mea bella cano. | |
| Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra | |
| crevit, et huic operi quamlibet aptus eram. | |
| risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos | 15 |
| sceptraque privata tam cito sumpta manu. | |
| hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, | |
| deque cothurnato vate triumphat Amor. | |
| Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris— | |
| ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis!— | 20 |
| aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi, | |
| scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, | |
| quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason | |
| Hippolytique parens Hippolytusque legant, | |
| quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem | 25 |
| dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae. | |
| Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus | |
| scriptaque diversis rettulit ille locis! | |
| candida Penelope signum cognovit Ulixis; | |
| legit ab Hippolyto scripta noverca suo. | 30 |
| iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, | |
| quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest. | |
| tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit; | |
| det votam Phoebo Lesbis amata lyram. | |
| Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti | 35 |
| aureus in medio Marte tacetur Amor. | |
| et Paris est illic et adultera, nobile crimen, | |
| et comes extincto Laodamia viro. | |
| si bene te novi, non bella libentius istis | |
| dicis, et a vestris in mea castra venis. | 40 |