| XIX | |
| Si tibi non opus est servata, stulte, puella, | 2.19.1 |
| at mihi fac serves, quo magis ipse velim! | |
| quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit. | |
| ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat | |
| speremus pariter, pariter metuamus amantes, | 5 |
| et faciat voto rara repulsa locum. | |
| quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet? | |
| nil ego, quod nullo tempore laedat, amo! | |
| Viderat hoc in me vitium versuta Corinna, | |
| quaque capi possem, callida norat opem. | 10 |
| a, quotiens sani capitis mentita dolores | |
| cunctantem tardo iussit abire pede! | |
| a, quotiens finxit culpam, quantumque licebat | |
| insonti, speciem praebuit esse nocens! | |
| sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis, | 15 |
| rursus erat votis comis et apta meis. | |
| quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat | |
| oscula, di magni, qualia quotque dabat! | |
| Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos, | |
| saepe time simulans, saepe rogata nega; | 20 |
| et sine me ante tuos proiectum in limine postis | |
| longa pruinosa frigora nocte pati. | |
| sic mihi durat amor longosque adolescit in annos; | |
| hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei. | |
| pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis | 25 |
| vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet. | |
| si numquam Danaen habuisset aenea turris, | |
| non esset Danae de Iove facta parens; | |
| dum servat Iuno mutatam cornibus Io, | |
| facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi. | 30 |
| quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis | |
| carpat et e magno flumine potet aquam. | |
| siqua volet regnare diu, deludat amantem. | |
| ei mihi, ne monitis torquear ipse meis! | |
| quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis— | 35 |
| quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor. | |
| At tu, formosae nimium secure puellae, | |
| incipe iam prima claudere nocte forem. | |
| incipe, quis totiens furtim tua limina pulset, | |
| quaerere, quid latrent nocte silente canes, | 40 |
| quas ferat et referat sollers ancilla tabellas, | |
| cur totiens vacuo secubet ipsa toro. | |
| mordeat ista tuas aliquando cura medullas, | |
| daque locum nostris materiamque dolis. | |
| ille potest vacuo furari litore harenas, | 45 |
| uxorem stulti siquis amare potest. | |
| iamque ego praemoneo: nisi tu servare puellam | |
| incipis, incipiet desinere esse mea! | |
| multa diuque tuli; speravi saepe futurum, | |
| cum bene servasses, ut bene verba darem. | 50 |
| lentus es et pateris nulli patienda marito; | |
| at mihi concessi finis amoris erit! | |
| Scilicet infelix numquam prohibebor adire? | |
| nox mihi sub nullo vindice semper erit? | |
| nil metuam? per nulla traham suspiria somnos? | 55 |
| nil facies, cur te iure perisse velim? | |
| quid mihi cum facili, quid cum lenone marito? | |
| corrumpit vitio gaudia nostra suo. | |
| quin alium, quem tanta iuvat patientia, quaeris? | |
| me tibi rivalem si iuvat esse, veta! | 60 |