| XIa | |
| Multa diuque tuli; vitiis patientia victa est; | 3.11a.1 |
| cede fatigato pectore, turpis amor! | |
| scilicet adserui iam me fugique catenas, | |
| et quae non puduit ferre, tulisse pudet. | |
| vicimus et domitum pedibus calcamus amorem; | 5 |
| venerunt capiti cornua sera meo. | |
| perfer et obdura! dolor hic tibi proderit olim; | |
| saepe tulit lassis sucus amarus opem. | |
| Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus, | |
| ingenuum dura ponere corpus humo? | 10 |
| ergo ego nescio cui, quem tu conplexa tenebas, | |
| excubui clausam servus ut ante domum? | |
| vidi, cum foribus lassus prodiret amator, | |
| invalidum referens emeritumque latus; | |
| hoc tamen est levius, quam quod sum visus ab illo— | 15 |
| eveniat nostris hostibus ille pudor! | |
| Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi, | |
| ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes? | |
| scilicet et populo per me comitata placebas; | |
| causa fuit multis noster amoris amor. | 20 |
| turpia quid referam vanae mendacia linguae | |
| et periuratos in mea damna deos? | |
| quid iuvenum tacitos inter convivia nutus | |
| verbaque conpositis dissimulata notis? | |
| dicta erat aegra mihi—praeceps amensque cucurri; | 25 |
| veni, et rivali non erat aegra meo! | |
| His et quae taceo duravi saepe ferendis; | |
| quaere alium pro me, qui queat ista pati. | |
| iam mea votiva puppis redimita corona | |
| lenta tumescentes aequoris audit aquas. | 30 |
| desine blanditias et verba, potentia quondam, | |
| perdere—non ego nunc stultus, ut ante fui! |