| XIb | |
| Luctantur pectusque leve in contraria tendunt | 3.11b.33 |
| hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor. | |
| odero, si potero; si non, invitus amabo. | 35 |
| nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet. | |
| nequitiam fugio—fugientem forma reducit; | |
| aversor morum crimina—corpus amo. | |
| sic ego nec sine te nec tecum vivere possum, | |
| et videor voti nescius esse mei. | 40 |
| aut formosa fores minus, aut minus inproba, vellem; | |
| non facit ad mores tam bona forma malos. | |
| facta merent odium, facies exorat amorem— | |
| me miserum, vitiis plus valet illa suis! | |
| Parce, per o lecti socialia iura, per omnis | 45 |
| qui dant fallendos se tibi saepe deos, | |
| perque tuam faciem, magni mihi numinis instar, | |
| perque tuos oculos, qui rapuere meos! | |
| quidquid eris, mea semper eris; tu selige tantum, | |
| me quoque velle velis, anne coactus amem! | 50 |
| lintea dem potius ventisque ferentibus utar, | |
| ut, quam, si nolim, cogar amare, velim. |