| XII | |
| Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti | 3.12.1 |
| omina non albae concinuistis aves? | |
| quodve putem sidus nostris occurrere fatis, | |
| quosve deos in me bella movere querar? | |
| quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare, | 5 |
| cum multis vereor ne sit habenda mihi. | |
| Fallimur, an nostris innotuit illa libellis? | |
| sic erit—ingenio prostitit illa meo. | |
| et merito! quid enim formae praeconia feci? | |
| vendibilis culpa facta puella mea est. | 10 |
| me lenone placet, duce me perductus amator, | |
| ianua per nostras est adaperta manus. | |
| An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper; | |
| invidiae nostris illa fuere bonis. | |
| cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta, | 15 |
| ingenium movit sola Corinna meum. | |
| aversis utinam tetigissem carmina Musis, | |
| Phoebus et inceptum destituisset opus! | |
| Nec tamen ut testes mos est audire poetas; | |
| malueram verbis pondus abesse meis. | 20 |
| per nos Scylla patri caros furata capillos | |
| pube premit rabidos inguinibusque canes; | |
| nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues; | |
| victor Abantiades alite fertur equo. | |
| idem per spatium Tityon porreximus ingens, | 25 |
| et tria vipereo fecimus ora cani; | |
| fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis, | |
| ambiguae captos virginis ore viros. | |
| Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros; | |
| proditor in medio Tantalus amne sitit. | 30 |
| de Niobe silicem, de virgine fecimus ursam. | |
| concinit Odrysium Cecropis ales Ityn; | |
| Iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum | |
| aut secat inposita virgine taurus aquas. | |
| Protea quid referam Thebanaque semina, dentes; | 35 |
| qui vomerent flammas ore, fuisse boves; | |
| flere genis electra tuas, Auriga, sorores; | |
| quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas; | |
| aversumque diem mensis furialibus Atrei, | |
| duraque percussam saxa secuta lyram? | 40 |
| Exit in inmensum fecunda licentia vatum, | |
| obligat historica nec sua verba fide. | |
| et mea debuerat falso laudata videri | |
| femina; credulitas nunc mihi vestra nocet. |