| VI | |
| Ianitor—indignum!—dura religate catena, | 1.6.1 |
| difficilem moto cardine pande forem! | |
| quod precor, exiguum est—aditu fac ianua parvo | |
| obliquum capiat semiadaperta latus. | |
| longus amor tales corpus tenuavit in usus | 5 |
| aptaque subducto pondere membra dedit. | |
| ille per excubias custodum leniter ire | |
| monstrat: inoffensos derigit ille pedes. | |
| At quondam noctem simulacraque vana timebam; | |
| mirabar, tenebris quisquis iturus erat. | 10 |
| risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido | |
| et leviter 'fies tu quoque fortis' ait. | |
| nec mora, venit amor—non umbras nocte volantis, | |
| non timeo strictas in mea fata manus. | |
| te nimium lentum timeo, tibi blandior uni; | 15 |
| tu, me quo possis perdere, fulmen habes. | |
| Adspice—uti videas, inmitia claustra relaxa— | |
| uda sit ut lacrimis ianua facta meis! | |
| certe ego, cum posita stares ad verbera veste, | |
| ad dominam pro te verba tremente tuli. | 20 |
| ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam— | |
| heu facinus!—pro me nunc valet illa parum? | |
| redde vicem meritis! grato licet esse quod optas. | |
| tempora noctis eunt; excute poste seram! | |
| Excute! sic, inquam, longa relevere catena, | 25 |
| nec tibi perpetuo serva bibatur aqua! | |
| ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, | |
| roboribus duris ianua fulta riget. | |
| urbibus obsessis clausae munimina portae | |
| prosunt; in media pace quid arma times? | 30 |
| quid facies hosti, qui sic excludis amantem? | |
| tempora noctis eunt; excute poste seram! | |
| Non ego militibus venio comitatus et armis; | |
| solus eram, si non saevus adesset Amor. | |
| hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; | 35 |
| ante vel a membris dividar ipse meis. | |
| ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum | |
| mecum est et madidis lapsa corona comis. | |
| arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis? | |
| tempora noctis eunt; excute poste seram! | 40 |
| Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis | |
| verba dat in ventos aure repulsa tua? | |
| at, memini, primo, cum te celare volebam, | |
| pervigil in mediae sidera noctis eras. | |
| forsitan et tecum tua nunc requiescit amica— | 45 |
| heu, melior quanto sors tua sorte mea! | |
| dummodo sic, in me durae transite catenae! | |
| tempora noctis eunt; excute poste seram! | |
| Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, | |
| raucaque concussae signa dedere fores? | 50 |
| fallimur—inpulsa est animoso ianua vento. | |
| ei mihi, quam longe spem tulit aura meam! | |
| si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, | |
| huc ades et surdas flamine tunde foris! | |
| urbe silent tota, vitreoque madentia rore | 55 |
| tempora noctis eunt; excute poste seram! | |
| Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, | |
| quem face sustineo, tecta superba petam. | |
| nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent; | |
| illa pudore vacat, Liber Amorque metu. | 60 |
| omnia consumpsi, nec te precibusque minisque | |
| movimus, o foribus durior ipse tuis. | |
| non te formosae decuit servare puellae | |
| limina, sollicito carcere dignus eras. | |
| Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, | 65 |
| inque suum miseros excitat ales opus. | |
| at tu, non laetis detracta corona capillis, | |
| dura super tota limina nocte iace! | |
| tu dominae, cum te proiectam mane videbit, | |
| temporis absumpti tam male testis eris. | 70 |
| Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem; | |
| lente nec admisso turpis amante, vale! | |
| vos quoque, crudeles rigido cum limine postes | |
| duraque conservae ligna, valete, fores! |