| VII | |
| Adde manus in vincla meas—meruere catenas— | 1.7.1 |
| dum furor omnis abit, siquis amicus ades! | |
| nam furor in dominam temeraria bracchia movit; | |
| flet mea vaesana laesa puella manu. | |
| tunc ego vel caros potui violare parentes | 5 |
| saeva vel in sanctos verbera ferre deos! | |
| Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax | |
| stravit deprensos lata per arva greges, | |
| et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes | |
| ausus in arcanas poscere tela deas? | 10 |
| ergo ego digestos potui laniare capillos? | |
| nec dominam motae dedecuere comae. | |
| sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam | |
| Maenalias arcu sollicitasse feras; | |
| talis periuri promissaque velaque Thesei | 15 |
| flevit praecipites Cressa tulisse Notos; | |
| sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, | |
| procubuit templo, casta Minerva, tuo. | |
| Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit? | |
| ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu. | 20 |
| sed taciti fecere tamen convicia vultus; | |
| egit me lacrimis ore silente reum. | |
| ante meos umeris vellem cecidisse lacertos; | |
| utiliter potui parte carere mei. | |
| in mea vaesanas habui dispendia vires | 25 |
| et valui poenam fortis in ipse meam. | |
| quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae? | |
| debita sacrilegae vincla subite manus! | |
| an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, | |
| plecterer—in dominam ius mihi maius erit? | 30 |
| pessima Tydides scelerum monimenta reliquit. | |
| ille deam primus perculit—alter ego! | |
| et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare | |
| laesa est; Tydides saevus in hoste fuit. | |
| I nunc, magnificos victor molire triumphos, | 35 |
| cinge comam lauro votaque redde Iovi, | |
| quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, | |
| clamet 'io! forti victa puella viro est!' | |
| ante eat effuso tristis captiva capillo, | |
| si sinerent laesae, candida tota, genae. | 40 |
| aptius impressis fuerat livere labellis | |
| et collum blandi dentis habere notam. | |
| denique, si tumidi ritu torrentis agebar, | |
| caecaque me praedam fecerat ira suam, | |
| nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, | 45 |
| nec nimium rigidas intonuisse minas, | |
| aut tunicam a summa diducere turpiter ora | |
| ad mediam?—mediae zona tulisset opem. | |
| At nunc sustinui raptis a fronte capillis | |
| ferreus ingenuas ungue notare genas. | 50 |
| adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu, | |
| caeduntur Pariis qualia saxa iugis. | |
| exanimis artus et membra trementia vidi— | |
| ut cum populeas ventilat aura comas, | |
| ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo, | 55 |
| summave cum tepido stringitur unda Noto; | |
| suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, | |
| qualiter abiecta de nive manat aqua. | |
| tunc ego me primum coepi sentire nocentem— | |
| sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus. | 60 |
| ter tamen ante pedes volui procumbere supplex; | |
| ter formidatas reppulit illa manus. | |
| At tu ne dubita—minuet vindicta dolorem— | |
| protinus in vultus unguibus ire meos. | |
| nec nostris oculis nec nostris parce capillis: | 65 |
| quamlibet infirmas adiuvat ira manus; | |
| neve mei sceleris tam tristia signa supersint, | |
| pone recompositas in statione comas! |