| PHYLLIS DEMOPHOONTI | |
| Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis | 2.1 |
| ultra promissum tempus abesse queror. | |
| cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, | |
| litoribus nostris ancora pacta tua est— | |
| luna quater latuit, toto quater orbe recrevit; | 5 |
| nec vehit Actaeas Sithonis unda rates. | |
| tempora si numeres—bene quae numeramus amantes— | |
| non venit ante suam nostra querela diem. | |
| Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt, | |
| credimus. invita nunc es amante nocens. | 10 |
| saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi | |
| alba procellosos vela referre Notos. | |
| Thesea devovi, quia te dimittere nollet; | |
| nec tenuit cursus forsitan ille tuos. | |
| interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri, | 15 |
| mersa foret cana naufraga puppis aqua. | |
| saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres, | |
| cum prece turicremis sum venerata sacris; | |
| saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes, | |
| ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.' | 20 |
| denique fidus amor, quidquid properantibus obstat, | |
| finxit, et ad causas ingeniosa fui. | |
| at tu lentus abes; nec te iurata reducunt | |
| numina, nec nostro motus amore redis. | |
| Demophoon, ventis et verba et vela dedisti; | 25 |
| vela queror reditu, verba carere fide. | |
| Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi? | |
| crimine te potui demeruisse meo. | |
| unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi; | |
| sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. | 30 |
| iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae, | |
| quique erat in falso plurimus ore deus? | |
| promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, | |
| qui mihi coniugii sponsor et obses erat? | |
| per mare, quod totum ventis agitatur et undis, | 35 |
| per quod nempe ieras, per quod iturus eras, | |
| perque tuum mihi iurasti—nisi fictus et ille est— | |
| concita qui ventis aequora mulcet, avum, | |
| per Venerem nimiumque mihi facientia tela— | |
| altera tela arcus, altera tela faces— | 40 |
| Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, | |
| et per taediferae mystica sacra deae. | |
| si de tot laesis sua numina quisque deorum | |
| vindicet, in poenas non satis unus eris. | |
| Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci— | 45 |
| ut, qua desererer, firma carina foret!— | |
| remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes. | |
| heu! patior telis vulnera facta meis! | |
| credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis; | |
| credidimus generi nominibusque tuis; | 50 |
| credidimus lacrimis—an et hae simulare docentur? | |
| hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt? | |
| dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis? | |
| parte satis potui qualibet inde capi. | |
| Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque— | 55 |
| debuit haec meriti summa fuisse mei! | |
| turpiter hospitium lecto cumulasse iugali | |
| paenitet, et lateri conseruisse latus. | |
| quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset | |
| nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. | 60 |
| speravi melius, quia me meruisse putavi; | |
| quaecumque ex merito spes venit, aequa venit. | |
| Fallere credentem non est operosa puellam | |
| gloria. simplicitas digna favore fuit. | |
| sum decepta tuis et amans et femina verbis. | 65 |
| di faciant, laudis summa sit ista tuae! | |
| inter et Aegidas, media statuaris in urbe, | |
| magnificus titulis stet pater ante suis. | |
| cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes | |
| et Sinis et tauri mixtaque forma viri | 70 |
| et domitae bello Thebae fusique bimembres | |
| et pulsata nigri regia caeca dei— | |
| hoc tua post illos titulo signetur imago: | |
| hic est, cuius amans hospita capta dolo est. | |
| de tanta rerum turba factisque parentis | 75 |
| sedit in ingenio Cressa relicta tuo. | |
| quod solum excusat, solum miraris in illo; | |
| heredem patriae, perfide, fraudis agis. | |
| illa—nec invideo—fruitur meliore marito | |
| inque capistratis tigribus alta sedet; | 80 |
| at mea despecti fugiunt conubia Thraces, | |
| quod ferar externum praeposuisse meis. | |
| atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas; | |
| armiferam Thracen qui regat, alter erit. | |
| exitus acta probat.' careat successibus, opto, | 85 |
| quisquis ab eventu facta notanda putat! | |
| at si nostra tuo spumescant aequora remo, | |
| iam mihi, iam dicar consuluisse meis— | |
| sed neque consului, nec te mea regia tanget | |
| fessaque Bistonia membra lavabis aqua! | 90 |
| Illa meis oculis species abeuntis inhaeret, | |
| cum premeret portus classis itura meos. | |
| ausus es amplecti colloque infusus amantis | |
| oscula per longas iungere pressa moras | |
| cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, | 95 |
| quodque foret velis aura secunda, queri | |
| et mihi discedens suprema dicere voce: | |
| 'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!' | |
| Expectem, qui me numquam visurus abisti? | |
| expectem pelago vela negata meo? | 100 |
| et tamen expecto—redeas modo serus amanti, | |
| ut tua sit solo tempore lapsa fides! | |
| Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx | |
| forsitan et, nobis qui male favit, amor; | |
| iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. | 105 |
| ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas— | |
| quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto | |
| Threicios portus hospitiumque dedi, | |
| cuius opes auxere meae, cui dives egenti | |
| munera multa dedi, multa datura fui; | 110 |
| quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, | |
| nomine femineo vix satis apta regi, | |
| qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, | |
| et sacer admissas exigit Hebrus aquas, | |
| cui mea virginitas avibus libata sinistris | 115 |
| castaque fallaci zona recincta manu! | |
| pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis, | |
| et cecinit maestum devia carmen avis; | |
| adfuit Allecto brevibus torquata colubris, | |
| suntque sepulcrali lumina mota face! | 120 |
| Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco | |
| quaeque patent oculis litora lata meis. | |
| sive die laxatur humus, seu frigida lucent | |
| sidera, prospicio, quis freta ventus agat; | |
| et quaecumque procul venientia lintea vidi, | 125 |
| protinus illa meos auguror esse deos. | |
| in freta procurro, vix me retinentibus undis, | |
| mobile qua primas porrigit aequor aquas. | |
| quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto; | |
| linquor et ancillis excipienda cado. | 130 |
| Est sinus, adductos modice falcatus in arcus; | |
| ultima praerupta cornua mole rigent. | |
| hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas | |
| mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit. | |
| ad tua me fluctus proiectam litora portent, | 135 |
| occurramque oculis intumulata tuis! | |
| duritia ferrum ut superes adamantaque teque, | |
| 'non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!' | |
| saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta | |
| traiectam gladio morte perire iuvat. | 140 |
| colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis | |
| praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat. | |
| stat nece matura tenerum pensare pudorem. | |
| in necis electu parva futura mora est. | |
| Inscribere meo causa invidiosa sepulcro. | 145 |
| aut hoc aut simili carmine notus eris: | |
| phyllida demophoon leto dedit hospes amantem; | |
| ille necis causam praebuit, ipsa manum. |