| BRISEIS ACHILLI | |
| Quam legis, a rapta Briseide littera venit, | 3.1 |
| vix bene barbarica Graeca notata manu. | |
| quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras; | |
| sed tamen et lacrimae pondera vocis habent. | |
| Si mihi pauca queri de te dominoque viroque | 5 |
| fas est, de domino pauca viroque querar. | |
| non, ego poscenti quod sum cito tradita regi, | |
| culpa tua est—quamvis haec quoque culpa tua est; | |
| nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt, | |
| Eurybati data sum Talthybioque comes. | 10 |
| alter in alterius iactantes lumina vultum | |
| quaerebant taciti, noster ubi esset amor. | |
| differri potui; poenae mora grata fuisset. | |
| ei mihi! discedens oscula nulla dedi; | |
| at lacrimas sine fine dedi rupique capillos— | 15 |
| infelix iterum sum mihi visa capi! | |
| Saepe ego decepto volui custode reverti, | |
| sed, me qui timidam prenderet, hostis erat. | |
| si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam, | |
| quamlibet ad Priami munus itura nurum. | 20 |
| Sed data sim, quia danda fui—tot noctibus absum | |
| nec repetor; cessas, iraque lenta tua est. | |
| ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem | |
| 'quid fles? hic parvo tempore,' dixit, 'eris.' | |
| Nec repetisse parum; pugnas ne reddar, Achille! | 25 |
| i nunc et cupidi nomen amantis habe! | |
| venerunt ad te Telamone et Amyntore nati— | |
| ille gradu propior sanguinis, ille comes— | |
| Laertaque satus, per quos comitata redirem | |
| (auxerunt blandas grandia dona preces) | 30 |
| viginti fulvos operoso ex aere lebetas, | |
| et tripodas septem pondere et arte pares; | |
| addita sunt illis auri bis quinque talenta, | |
| bis sex adsueti vincere semper equi, | |
| quodque supervacuum est, forma praestante puellae | 35 |
| Lesbides, eversa corpora capta domo, | |
| cumque tot his—sed non opus est tibi coniuge—coniunx | |
| ex Agamemnoniis una puella tribus. | |
| si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem, | |
| quae dare debueras, accipere illa negas! | 40 |
| qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille? | |
| quo levis a nobis tam cito fugit amor? | |
| An miseros tristis fortuna tenaciter urget, | |
| nec venit inceptis mollior hora malis? | |
| diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi— | 45 |
| et fueram patriae pars ego magna meae; | |
| vidi consortes pariter generisque necisque | |
| tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat; | |
| vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta | |
| pectora iactantem sanguinolenta virum. | 50 |
| tot tamen amissis te conpensavimus unum; | |
| tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras. | |
| tu mihi, iuratus per numina matris aquosae, | |
| utile dicebas ipse fuisse capi— | |
| scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas | 55 |
| et mecum fugias quae tibi dantur opes! | |
| quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos, | |
| te dare nubiferis lintea velle Notis. | |
| Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures, | |
| sanguinis atque animi pectus inane fuit. | 60 |
| ibis et—o miseram!—cui me, violente, relinquis? | |
| quis mihi desertae mite levamen erit? | |
| devorer ante, precor, subito telluris hiatu | |
| aut rutilo missi fulminis igne cremer, | |
| quam sine me Pthiis canescant aequora remis, | 65 |
| et videam puppes ire relicta tuas! | |
| si tibi iam reditusque placent patriique Penates, | |
| non ego sum classi sarcina magna tuae. | |
| victorem captiva sequar, non nupta maritum; | |
| est mihi, quae lanas molliat, apta manus. | 70 |
| inter Achaeiadas longe pulcherrima matres | |
| in thalamos coniunx ibit eatque tuos, | |
| digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote, | |
| cuique senex Nereus prosocer esse velit. | |
| nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus, | 75 |
| et minuent plenas stamina nostra colos. | |
| exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor— | |
| quae mihi nescio quo non erit aequa modo— | |
| neve meos coram scindi patiare capillos | |
| et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.' | 80 |
| vel patiare licet, dum ne contempta relinquar— | |
| hic mihi vae! miserae concutit ossa metus. | |
| Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae, | |
| et iacet ante tuos Graecia maesta pedes. | |
| vince animos iramque tuam, qui cetera vincis! | 85 |
| quid lacerat Danaas inpiger Hector opes? | |
| arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta, | |
| et preme turbatos Marte favente viros! | |
| propter me mota est, propter me desinat ira, | |
| simque ego tristitiae causa modusque tuae. | 90 |
| nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris; | |
| coniugis Oenides versus in arma prece est. | |
| res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba | |
| devovit nati spemque caputque parens. | |
| bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis | 95 |
| et patriae rigida mente negavit opem. | |
| sola virum coniunx flexit. felicior illa! | |
| at mea pro nullo pondere verba cadunt. | |
| nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi | |
| saepius in domini serva vocata torum. | 100 |
| me quaedam, memini, dominam captiva vocabat. | |
| 'servitio,' dixi, 'nominis addis onus.' | |
| Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro, | |
| semper iudiciis ossa verenda meis; | |
| perque trium fortes animas, mea numina, fratrum, | 105 |
| qui bene pro patria cum patriaque iacent; | |
| perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una, | |
| perque tuos enses, cognita tela meis— | |
| nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum | |
| iuro; fallentem deseruisse velis! | 110 |
| si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura | |
| nulla tibi sine me gaudia capta!' neges. | |
| at Danai maerere putant—tibi plectra moventur, | |
| te tenet in tepido mollis amica sinu! | |
| et quisquam quaerit, quare pugnare recuses? | 115 |
| pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant. | |
| tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam, | |
| Threiciam digitis increpuisse lyram, | |
| quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam, | |
| et galeam pressa sustinuisse coma. | 120 |
| Sed tibi pro tutis insignia facta placebant, | |
| partaque bellando gloria dulcis erat. | |
| an tantum dum me caperes, fera bella probabas, | |
| cumque mea patria laus tua victa iacet? | |
| di melius! validoque, precor, vibrata lacerto | 125 |
| transeat Hectoreum Pelias hasta latus! | |
| mittite me, Danai! dominum legata rogabo | |
| multaque mandatis oscula mixta feram. | |
| plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes, | |
| plus ego quam Teucri, credite, frater agam. | 130 |
| est aliquid collum solitis tetigisse lacertis, | |
| praesentisque oculos admonuisse sui. | |
| sis licet inmitis matrisque ferocior undis, | |
| ut taceam, lacrimis conminuere meis. | |
| Nunc quoque—sic omnes Peleus pater inpleat annos, | 135 |
| sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis!— | |
| respice sollicitam Briseida, fortis Achille, | |
| nec miseram lenta ferreus ure mora! | |
| aut, si versus amor tuus est in taedia nostri, | |
| quam sine te cogis vivere, coge mori! | 140 |
| utque facis, coges. abiit corpusque colorque; | |
| sustinet hoc animae spes tamen una tui. | |
| qua si destituor, repetam fratresque virumque— | |
| nec tibi magnificum femina iussa mori. | |
| cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro; | 145 |
| est mihi qui fosso pectore sanguis eat. | |
| me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset, | |
| ensis in Atridae pectus iturus erat! | |
| A, potius serves nostram, tua munera, vitam! | |
| quod dederas hosti victor, amica rogo. | 150 |
| perdere quos melius possis, Neptunia praebent | |
| Pergama; materiam caedis ab hoste pete. | |
| me modo, sive paras inpellere remige classem, | |
| sive manes, domini iure venire iube! |