| PHAEDRA HIPPOLYTO | |
| Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem | 4.1 |
| mittit Amazonio Cressa puella viro. | |
| perlege, quodcumque est—quid epistula lecta nocebit? | |
| te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest; | |
| his arcana notis terra pelagoque feruntur. | 5 |
| inspicit acceptas hostis ab hoste notas. | |
| Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit | |
| lingua, ter in primo restitit ore sonus. | |
| qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori; | |
| dicere quae puduit, scribere iussit amor. | 10 |
| quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum; | |
| regnat et in dominos ius habet ille deos. | |
| ille mihi primo dubitanti scribere dixit: | |
| 'scribe! dabit victas ferreus ille manus.' | |
| adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas, | 15 |
| figat sic animos in mea vota tuos! | |
| Non ego nequitia socialia foedera rumpam; | |
| fama—velim quaeras—crimine nostra vacat. | |
| venit amor gravius, quo serius—urimur intus; | |
| urimur, et caecum pectora vulnus habent. | 20 |
| scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos, | |
| frenaque vix patitur de grege captus equus, | |
| sic male vixque subit primos rude pectus amores, | |
| sarcinaque haec animo non sedet apta meo. | |
| ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis; | 25 |
| cui venit exacto tempore, peius amat. | |
| tu nova servatae capies libamina famae, | |
| et pariter nostrum fiet uterque nocens. | |
| est aliquid, plenis pomaria carpere ramis, | |
| et tenui primam delegere ungue rosam. | 30 |
| si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi, | |
| candor ab insolita labe notandus erat, | |
| at bene successit, digno quod adurimur igni; | |
| peius adulterio turpis adulter obest. | |
| si mihi concedat Iuno fratremque virumque, | 35 |
| Hippolytum videor praepositura Iovi! | |
| Iam quoque—vix credes—ignotas mittor in artes; | |
| est mihi per saevas impetus ire feras. | |
| iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco | |
| Delia; iudicium subsequor ipsa tuum. | 40 |
| in nemus ire libet pressisque in retia cervis | |
| hortari celeris per iuga summa canes, | |
| aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto, | |
| aut in graminea ponere corpus humo. | |
| saepe iuvat versare leves in pulvere currus | 45 |
| torquentem frenis ora fugacis equi; | |
| nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae, | |
| quaeque sub Idaeo tympana colle movent, | |
| aut quas semideae Dryades Faunique bicornes | |
| numine contactas attonuere suo. | 50 |
| namque mihi referunt, cum se furor ille remisit, | |
| omnia; me tacitam conscius urit amor. | |
| Forsitan hunc generis fato reddamus amorem, | |
| et Venus ex tota gente tributa petat. | |
| Iuppiter Europen—prima est ea gentis origo— | 55 |
| dilexit, tauro dissimulante deum. | |
| Pasiphae mater, decepto subdita tauro, | |
| enixa est utero crimen onusque suo. | |
| perfidus Aegides, ducentia fila secutus, | |
| curva meae fugit tecta sororis ope. | 60 |
| en, ego nunc, ne forte parum Minoia credar, | |
| in socias leges ultima gentis eo! | |
| hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus; | |
| me tua forma capit, capta parente soror. | |
| Thesides Theseusque duas rapuere sorores— | 65 |
| ponite de nostra bina tropaea domo! | |
| Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin, | |
| Gnosia me vellem detinuisset humus! | |
| tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas) | |
| acer in extremis ossibus haesit amor. | 70 |
| candida vestis erat, praecincti flore capilli, | |
| flava verecundus tinxerat ora rubor, | |
| quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque, | |
| pro rigido Phaedra iudice fortis erat. | |
| sint procul a nobis iuvenes ut femina compti!— | 75 |
| fine coli modico forma virilis amat. | |
| te tuus iste rigor positique sine arte capilli | |
| et levis egregio pulvis in ore decet. | |
| sive ferocis equi luctantia colla recurvas, | |
| exiguo flexos miror in orbe pedes; | 80 |
| seu lentum valido torques hastile lacerto, | |
| ora ferox in se versa lacertus habet, | |
| sive tenes lato venabula cornea ferro. | |
| denique nostra iuvat lumina, quidquid agis. | |
| Tu modo duritiam silvis depone iugosis; | 85 |
| non sum militia digna perire tua. | |
| quid iuvat incinctae studia exercere Dianae, | |
| et Veneri numeros eripuisse suos? | |
| quod caret alterna requie, durabile non est; | |
| haec reparat vires fessaque membra novat. | 90 |
| arcus—et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae— | |
| si numquam cesses tendere, mollis erit. | |
| clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas | |
| conciderant illo percutiente ferae; | |
| nec tamen Aurorae male se praebebat amandum. | 95 |
| ibat ad hunc sapiens a sene diva viro. | |
| saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum | |
| sustinuit positos quaelibet herba duos. | |
| arsit et Oenides in Maenalia Atalanta; | |
| illa ferae spolium pignus amoris habet. | 100 |
| nos quoque quam primum turba numeremur in ista! | |
| si Venerem tollas, rustica silva tua est. | |
| ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt | |
| saxa neque obliquo dente timendus aper. | |
| Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon, | 105 |
| et tenuis tellus audit utrumque mare. | |
| hic tecum Troezena colam, Pittheia regna; | |
| iam nunc est patria carior illa mea. | |
| tempore abest aberitque diu Neptunius heros; | |
| illum Pirithoi detinet ora sui. | 110 |
| praeposuit Theseus—nisi si manifesta negamus— | |
| Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi. | |
| sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo; | |
| in magnis laesi rebus uterque sumus. | |
| ossa mei fratris clava perfracta trinodi | 115 |
| sparsit humi; soror est praeda relicta feris. | |
| prima securigeras inter virtute puellas | |
| te peperit, nati digna vigore parens; | |
| si quaeras, ubi sit—Theseus latus ense peregit, | |
| nec tanto mater pignore tuta fuit. | 120 |
| at ne nupta quidem taedaque accepta iugali— | |
| cur, nisi ne caperes regna paterna nothus? | |
| addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis | |
| non ego tollendi causa, sed ille fuit. | |
| o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum, | 125 |
| in medio nisu viscera rupta forent! | |
| i nunc, sic meriti lectum reverere parentis— | |
| quem fugit et factis abdicat ipse suis! | |
| Nec, quia privigno videar coitura noverca, | |
| terruerint animos nomina vana tuos. | 130 |
| ista vetus pietas, aevo moritura futuro, | |
| rustica Saturno regna tenente fuit. | |
| Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret, | |
| et fas omne facit fratre marita soror. | |
| illa coit firma generis iunctura catena, | 135 |
| inposuit nodos cui Venus ipsa suos. | |
| nec labor est celare, licet peccemus, amorem. | |
| cognato poterit nomine culpa tegi. | |
| viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo; | |
| dicar privigno fida noverca meo. | 140 |
| non tibi per tenebras duri reseranda mariti | |
| ianua, non custos decipiendus erit; | |
| ut tenuit domus una duos, domus una tenebit; | |
| oscula aperta dabas, oscula aperta dabis; | |
| tutus eris mecum laudemque merebere culpa, | 145 |
| tu licet in lecto conspiciare meo. | |
| tolle moras tantum properataque foedera iunge— | |
| qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor! | |
| non ego dedignor supplex humilisque precari. | |
| heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent? | 150 |
| et pugnare diu nec me submittere culpae | |
| certa fui—certi siquid haberet amor; | |
| victa precor genibusque tuis regalia tendo | |
| bracchia! quid deceat, non videt ullus amans. | |
| depudui, profugusque pudor sua signa reliquit. | 155 |
| Da veniam fasse duraque corda doma! | |
| quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos, | |
| quod veniant proavi fulmina torta manu, | |
| quod sit avus radiis frontem vallatus acutis, | |
| purpureo tepidum qui movet axe diem— | 160 |
| nobilitas sub amore iacet! miserere priorum | |
| et, mihi si non vis parcere, parce meis! | |
| est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete— | |
| serviat Hippolyto regia tota meo! | |
| Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum | 165 |
| mater; eris tauro saevior ipse truci? | |
| per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est! | |
| sic numquam, quae te spernere possit, ames; | |
| sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit, | |
| silvaque perdendas praebeat alta feras; | 170 |
| sic faveant Satyri montanaque numina Panes, | |
| et cadat adversa cuspide fossus aper; | |
| sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas | |
| diceris, arentem quae levet unda sitim! | |
| Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis | 175 |
| qui legis, et lacrimas finge videre meas! |