| OENONE PARIDI | |
| Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege—non est | 5.1 |
| ista Mycenaea littera facta manu! | |
| Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis, | |
| laesa queror de te, si sinis ipse, meo. | |
| Quis deus opposuit nostris sua numina votis? | 5 |
| ne tua permaneam, quod mihi crimen obest? | |
| leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est; | |
| quae venit indigno poena, dolenda venit. | |
| Nondum tantus eras, cum te contenta marito | |
| edita de magno flumine nympha fui. | 10 |
| qui nunc Priamides—absit reverentia vero!— | |
| servus eras; servo nubere nympha tuli! | |
| saepe greges inter requievimus arbore tecti, | |
| mixtaque cum foliis praebuit herba torum; | |
| saepe super stramen faenoque iacentibus alto | 15 |
| defensa est humili cana pruina casa. | |
| quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos, | |
| et tegeret catulos qua fera rupe suos? | |
| retia saepe comes maculis distincta tetendi; | |
| saepe citos egi per iuga longa canes. | 20 |
| incisae servant a te mea nomina fagi, | |
| et legor oenone falce notata tua, | |
| et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt. | 25 |
| crescite et in titulos surgite recta meos! | |
| popule, vive, precor, quae consita margine ripae | |
| hoc in rugoso cortice carmen habes: | |
| cum paris oenone poterit spirare relicta, | |
| ad fontem xanthi versa recurret aqua. | 30 |
| Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae! | |
| sustinet Oenonen deseruisse Paris. | |
| Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa | |
| pessima mutati coepit amoris hiemps, | |
| qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis | 35 |
| venit in arbitrium nuda Minerva tuum. | |
| attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit, | |
| ut mihi narrasti, dura per ossa tremor. | |
| consului—neque enim modice terrebar—anusque | |
| longaevosque senes. constitit esse nefas. | 40 |
| Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata | |
| caerula ceratas accipit unda rates. | |
| flesti discedens—hoc saltim parce negare! | |
| miscuimus lacrimas maestus uterque suas; | 46 |
| non sic adpositis vincitur vitibus ulmus, | |
| ut tua sunt collo bracchia nexa meo. | |
| a, quotiens, cum te vento quererere teneri, | |
| riserunt comites—ille secundus erat! | 50 |
| oscula dimissae quotiens repetita dedisti! | |
| quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'! | |
| Aura levis rigido pendentia lintea malo | |
| suscitat, et remis eruta canet aqua. | |
| prosequor infelix oculis abeuntia vela, | 55 |
| qua licet, et lacrimis umet harena meis, | |
| utque celer venias, virides Nereidas oro— | |
| scilicet ut venias in mea damna celer! | |
| votis ergo meis alii rediture redisti? | |
| ei mihi, pro dira paelice blanda fui! | 60 |
| Adspicit inmensum moles nativa profundum— | |
| mons fuit; aequoreis illa resistit aquis. | |
| hinc ego vela tuae cognovi prima carinae, | |
| et mihi per fluctus impetus ire fuit. | |
| dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora— | 65 |
| pertimui; cultus non erat ille tuus. | |
| fit propior terrasque cita ratis attigit aura; | |
| femineas vidi corde tremente genas. | |
| non satis id fuerat—quid enim furiosa morabar?— | |
| haerebat gremio turpis amica tuo! | 70 |
| tunc vero rupique sinus et pectora planxi, | |
| et secui madidas ungue rigente genas, | |
| inplevique sacram querulis ululatibus Iden | |
| illuc has lacrimas in mea saxa tuli. | |
| sic Helene doleat defectaque coniuge ploret, | 75 |
| quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat! | |
| Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur | |
| aequora legitimos destituantque viros; | |
| at cum pauper eras armentaque pastor agebas, | |
| nulla nisi Oenone pauperis uxor erat. | 80 |
| non ego miror opes, nec me tua regia tangit | |
| nec de tot Priami dicar ut una nurus— | |
| non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset, | |
| aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus; | |
| dignaque sum fieri rerum matrona potentis; | 85 |
| sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus. | |
| nec me, faginea quod tecum fronde iacebam, | |
| despice; purpureo sum magis apta toro. | |
| Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur | |
| bella, nec ultrices advehit unda rates. | 90 |
| Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis; | |
| hac venit in thalamos dote superba tuos. | |
| quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem, | |
| vel cum Deiphobo Polydamanta roga; | |
| quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse, | 95 |
| consule, quis aetas longa magistra fuit! | |
| turpe rudimentum, patriae praeponere raptam. | |
| causa pudenda tua est; iusta vir arma movet. | |
| Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam, | |
| quae sit in amplexus tam cito versa tuos. | 100 |
| ut minor Atrides temerati foedera lecti | |
| clamat et externo laesus amore dolet, | |
| tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte | |
| laesa pudicitia est; deperit illa semel. | |
| ardet amore tui? sic et Menelaon amavit. | 105 |
| nunc iacet in viduo credulus ille toro. | |
| felix Andromache, certo bene nupta marito! | |
| uxor ad exemplum fratris habenda fui; | |
| tu levior foliis, tum cum sine pondere suci | |
| mobilibus ventis arida facta volant; | 110 |
| et minus est in te quam summa pondus arista, | |
| quae levis adsiduis solibus usta riget. | |
| Hoc tua—nam recolo—quondam germana canebat, | |
| sic mihi diffusis vaticinata comis: | |
| 'quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas? | 115 |
| non profecturis litora bubus aras. | |
| Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque | |
| perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit! | |
| dum licet, obscenam ponto demergite puppim! | |
| heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!' | 120 |
| Vox erat in cursu: famulae rapuere furentem; | |
| at mihi flaventes diriguere comae. | |
| a, nimium miserae vates mihi vera fuisti— | |
| possidet, en, saltus illa iuvenca meos! | |
| sit facie quamvis insignis, adultera certe est; | 125 |
| deseruit socios hospite capta deos. | |
| illam de patria Theseus—nisi nomine fallor— | |
| nescio quis Theseus abstulit ante sua. | |
| a iuvene et cupido credatur reddita virgo? | |
| unde hoc conpererim tam bene, quaeris? amo. | 130 |
| vim licet appelles et culpam nomine veles; | |
| quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi. | |
| at manet Oenone fallenti casta marito— | |
| et poteras falli legibus ipse tuis! | |
| Me Satyri celeres—silvis ego tecta latebam— | 135 |
| quaesierunt rapido, turba proterva, pede | |
| cornigerumque caput pinu praecinctus acuta | |
| Faunus in inmensis, qua tumet Ida, iugis. | |
| me fide conspicuus Troiae munitor amavit, | |
| admisitque meas ad sua dona manus. | 146 |
| quaecumque herba potens ad opem radixque medenti | |
| utilis in toto nascitur orbe, mea est. | |
| me miseram, quod amor non est medicabilis herbis! | |
| deficior prudens artis ab arte mea. | 150 |
| Quod nec graminibus tellus fecunda creandis | 153 |
| nec deus, auxilium tu mihi ferre potes. | |
| et potes, et merui—dignae miserere puellae! | 155 |
| non ego cum Danais arma cruenta fero— | |
| sed tua sum tecumque fui puerilibus annis | |
| et tua, quod superest temporis, esse precor! |