| Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, | 7.350 |
| non exempta foret poenae: fugit alta superque | |
| Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque | |
| Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi: | |
| hic ope nympharum sublatus in aera pennis, | |
| cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, | 355 |
| Deucalioneas effugit inobrutus undas. | |
| Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit | |
| factaque de saxo longi simulacra draconis | |
| Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum, | |
| occuluit Liber falsi sub imagine cervi, | 360 |
| quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, | |
| et quos Maera novo latratu terruit agros, | |
| Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres | |
| gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, | |
| Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, | 365 |
| quorum oculos ipso vitiantes omnia visu | |
| Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; | |
| transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, | |
| qua pater Alcidamas placidam de corpore natae | |
| miraturus erat nasci potuisse columbam. | 370 |
| inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, | |
| quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic | |
| imperio pueri volucrisque ferumque leonem | |
| tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus | |
| vicerat et spreto totiens iratus amore | 375 |
| praemia poscenti taurum suprema negabat; | |
| ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto | |
| desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: | |
| factus olor niveis pendebat in aere pennis; | |
| at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo | 380 |
| delicuit stagnumque suo de nomine fecit. | |
| adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis | |
| Ophias effugit natorum vulnera Combe; | |
| inde Calaureae Letoidos adspicit arva | |
| in volucrem versi cum coniuge conscia regis. | 385 |
| dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron | |
| concubiturus erat saevarum more ferarum; | |
| Cephison procul hinc deflentem fata nepotis | |
| respicit in tumidam phocen ab Apolline versi | |
| Eumelique domum lugentis in aere natum. | 390 |