| Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis | 7.391 |
| contigit: hic aevo veteres mortalia primo | |
| corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. | |
| sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis | |
| flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, | 395 |
| sanguine natorum perfunditur inpius ensis, | |
| ultaque se male mater Iasonis effugit arma. | |
| hinc Titaniacis ablata draconibus intrat | |
| Palladias arces, quae te, iustissima Phene, | |
| teque, senex Peripha, pariter videre volantes | 400 |
| innixamque novis neptem Polypemonis alis. | |
| excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, | |
| nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. | |
| Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, | |
| qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: | 405 |
| huius in exitium miscet Medea, quod olim | |
| attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. | |
| illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum | |
| esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, | |
| est via declivis, per quam Tirynthius heros | 410 |
| restantem contraque diem radiosque micantes | |
| obliquantem oculos nexis adamante catenis | |
| Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira | |
| inplevit pariter ternis latratibus auras | |
| et sparsit virides spumis albentibus agros; | 415 |
| has concresse putant nactasque alimenta feracis | |
| fecundique soli vires cepisse nocendi; | |
| quae quia nascuntur dura vivacia caute, | |
| agrestes aconita vocant. ea coniugis astu | |
| ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. | 420 |
| sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, | |
| cum pater in capulo gladii cognovit eburno | |
| signa sui generis facinusque excussit ab ore. | |
| effugit illa necem nebulis per carmina motis; |