| At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros | 7.469 |
| et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae | 470 |
| Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro | |
| Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: | |
| Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse | |
| Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. | |
| turba ruit tantaeque virum cognoscere famae | 475 |
| expetit; occurrunt illi Telamonque minorque | |
| quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; | |
| ipse quoque egreditur tardus gravitate senili | |
| Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit. | |
| admonitus patrii luctus suspirat et illi | 480 |
| dicta refert rector populorum talia centum: | |
| 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque | |
| pars sis militiae; tumulo solacia posco.' | |
| huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi | |
| non facienda meae; neque enim coniunctior ulla | 485 |
| Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.' | |
| tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno' | |
| dixit et utilius bellum putat esse minari | |
| quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. | |
| classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris | 490 |
| spectari poterat, cum pleno concita velo | |
| Attica puppis adest in portusque intrat amicos, | |
| quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. | |
| Aeacidae longo iuvenes post tempore visum | |
| agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere | 495 |
| inque patris duxere domum: spectabilis heros | |
| et veteris retinens etiamnum pignora formae | |
| ingreditur ramumque tenens popularis olivae | |
| a dextra laevaque duos aetate minores | |
| maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. | 500 |