| Plura locuturum timido Peneia cursu | 1.525 |
| fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, | |
| tum quoque visa decens; nudabant corpora venti, | |
| obviaque adversas vibrabant flamina vestes, | |
| et levis inpulsos retro dabat aura capillos, | |
| auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra | 530 |
| perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat | |
| ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu. | |
| ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo | |
| vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; | |
| alter inhaesuro similis iam iamque tenere | 535 |
| sperat et extento stringit vestigia rostro, | |
| alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis | |
| morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: | |
| sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. | |
| qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, | 540 |
| ocior est requiemque negat tergoque fugacis | |
| inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. | |
| viribus absumptis expalluit illa citaeque | |
| victa labore fugae spectans Peneidas undas | |
| 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis, | 545 |
| qua nimium placui, mutando perde figuram!' | 547 |
| vix prece finita torpor gravis occupat artus, | |
| mollia cinguntur tenui praecordia libro, | |
| in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, | 550 |
| pes modo tam velox pigris radicibus haeret, | |
| ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa. | |
| Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra | |
| sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus | |
| conplexusque suis ramos ut membra lacertis | 555 |
| oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. | |
| cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse, | |
| arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt | |
| te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; | |
| tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum | 560 |
| vox canet et visent longas Capitolia pompas; | |
| postibus Augustis eadem fidissima custos | |
| ante fores stabis mediamque tuebere quercum, | |
| utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, | |
| tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' | 565 |
| finierat Paean: factis modo laurea ramis | |
| adnuit utque caput visa est agitasse cacumen. |