| Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit | 1.568 |
| silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo | |
| effusus Pindo spumosis volvitur undis | 570 |
| deiectuque gravi tenues agitantia fumos | |
| nubila conducit summisque adspergine silvis | |
| inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat: | |
| haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni | |
| amnis, in his residens facto de cautibus antro, | 575 |
| undis iura dabat nymphisque colentibus undas. | |
| conveniunt illuc popularia flumina primum, | |
| nescia, gratentur consolenturne parentem, | |
| populifer Sperchios et inrequietus Enipeus | |
| Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, | 580 |
| moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, | |
| in mare deducunt fessas erroribus undas. | |
| Inachus unus abest imoque reconditus antro | |
| fletibus auget aquas natamque miserrimus Io | |
| luget ut amissam: nescit, vitane fruatur | 585 |
| an sit apud manes; sed quam non invenit usquam, | |
| esse putat nusquam atque animo peiora veretur. | |
| Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam | |
| flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum | |
| nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras | 590 |
| altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras) | |
| 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe! | |
| quodsi sola times latebras intrare ferarum, | |
| praeside tuta deo nemorum secreta subibis, | |
| nec de plebe deo, sed qui caelestia magna | 595 |
| sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. | |
| ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae | |
| consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, | |
| cum deus inducta latas caligine terras | |
| occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. | 600 |