| Interea medios Iuno despexit in Argos | 1.601 |
| et noctis faciem nebulas fecisse volucres | |
| sub nitido mirata die, non fluminis illas | |
| esse, nec umenti sensit tellure remitti; | |
| atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae | 605 |
| deprensi totiens iam nosset furta mariti. | |
| quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor | |
| aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo | |
| constitit in terris nebulasque recedere iussit. | |
| coniugis adventum praesenserat inque nitentem | 610 |
| Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam; | |
| bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae, | |
| quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde | |
| quove sit armento, veri quasi nescia quaerit. | |
| Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor | 615 |
| desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. | |
| quid faciat? crudele suos addicere amores, | |
| non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, | |
| hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore, | |
| sed leve si munus sociae generisque torique | 620 |
| vacca negaretur, poterat non vacca videri! | |
| Paelice donata non protinus exuit omnem | |
| diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, | |
| donec Arestoridae servandam tradidit Argo. | |
| centum luminibus cinctum caput Argus habebat | 625 |
| inde suis vicibus capiebant bina quietem, | |
| cetera servabant atque in statione manebant. | |
| constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, | |
| ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. | |
| luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, | 630 |
| claudit et indigno circumdat vincula collo. | |
| frondibus arboreis et amara pascitur herba. | |
| proque toro terrae non semper gramen habenti | |
| incubat infelix limosaque flumina potat. | |
| illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet | 635 |
| tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, | |
| conatoque queri mugitus edidit ore | |
| pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. | |
| venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, | |
| Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda | 640 |
| cornua, pertimuit seque exsternata refugit. | |
| naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, | |
| quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores | |
| et patitur tangi seque admirantibus offert. | |
| decerptas senior porrexerat Inachus herbas: | 645 |
| illa manus lambit patriisque dat oscula palmis | |
| nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, | |
| oret opem nomenque suum casusque loquatur; | |
| littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, | |
| corporis indicium mutati triste peregit. | 650 |
| 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis | |
| cornibus et nivea pendens cervice iuvencae | |
| 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes | |
| nata mihi terras? tu non inventa reperta | |
| luctus eras levior! retices nec mutua nostris | 655 |
| dicta refers, alto tantum suspiria ducis | |
| pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis! | |
| at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, | |
| spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. | |
| de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. | 660 |
| nec finire licet tantos mihi morte dolores; | |
| sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti | |
| aeternum nostros luctus extendit in aevum.' | |
| talia maerenti stellatus submovet Argus | |
| ereptamque patri diversa in pascua natam | 665 |
| abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen | |
| occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. |