| Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra | 1.668 |
| ferre potest natumque vocat, quem lucida partu | |
| Pleias enixa est letoque det imperat Argum. | 670 |
| parva mora est alas pedibus virgamque potenti | |
| somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. | |
| haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce | |
| desilit in terras; illic tegumenque removit | |
| et posuit pennas, tantummodo virga retenta est: | 675 |
| hac agit, ut pastor, per devia rura capellas | |
| dum venit abductas, et structis cantat avenis. | |
| voce nova captus custos Iunonius 'at tu, | |
| quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo' | |
| Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo | 680 |
| herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.' | |
| Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo | |
| detinuit sermone diem iunctisque canendo | |
| vincere harundinibus servantia lumina temptat. | |
| ille tamen pugnat molles evincere somnos | 685 |
| et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, | |
| parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta | |
| fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. | |
| Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit | |
| 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas | 690 |
| naias una fuit: nymphae Syringa vocabant. | |
| non semel et satyros eluserat illa sequentes | |
| et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque | |
| rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat | |
| virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae | 695 |
| falleret et posset credi Latonia, si non | |
| corneus huic arcus, si non foret aureus illi; | |
| sic quoque fallebat. |