| Ipse pede inposito caput exitiabile pressit | 8.425 |
| atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,' | |
| dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.' | |
| protinus exuvias rigidis horrentia saetis | |
| terga dat et magnis insignia dentibus ora. | |
| illi laetitiae est cum munere muneris auctor; | 430 |
| invidere alii, totoque erat agmine murmur. | |
| e quibus ingenti tendentes bracchia voce | |
| 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,' | |
| Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae | |
| decipiat, ne sit longe tibi captus amore | 435 |
| auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi. | |
| non tulit et tumida frendens Mavortius ira | |
| 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris, | |
| facta minis quantum distent,' hausitque nefando | |
| pectora Plexippi nil tale timentia ferro. | 440 |
| Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem | |
| ulcisci fratrem fraternaque fata timentem | |
| haud patitur dubitare diu calidumque priori | |
| caede recalfecit consorti sanguine telum. | |
| Dona deum templis nato victore ferebat, | 445 |
| cum videt exstinctos fratres Althaea referri. | |
| quae plangore dato maestis clamoribus urbem | |
| inplet et auratis mutavit vestibus atras; | |
| at simul est auctor necis editus, excidit omnis | |
| luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est. | 450 |
| Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret | |
| Thestias, in flammam triplices posuere sorores | |
| staminaque inpresso fatalia pollice nentes | |
| 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique, | |
| o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto | 455 |
| excessere deae, flagrantem mater ab igne | |
| eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. | |
| ille diu fuerat penetralibus abditus imis | |
| servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos. | |
| protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni | 460 |
| imperat et positis inimicos admovet ignes. | |
| tum conata quater flammis inponere ramum | |
| coepta quater tenuit: pugnat materque sororque, | |
| et diversa trahunt unum duo nomina pectus. | |
| saepe metu sceleris pallebant ora futuri, | 465 |
| saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem, | |
| et modo nescio quid similis crudele minanti | |
| vultus erat, modo quem misereri credere posses; | |
| cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, | |
| inveniebantur lacrimae tamen, utque carina, | 470 |
| quam ventus ventoque rapit contrarius aestus, | |
| vim geminam sentit paretque incerta duobus, | |
| Thestias haud aliter dubiis affectibus errat | |
| inque vices ponit positamque resuscitat iram. | |
| incipit esse tamen melior germana parente | 475 |
| et consanguineas ut sanguine leniat umbras, | |
| inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis | |
| convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit, | |
| utque manu dira lignum fatale tenebat, | |
| ante sepulcrales infelix adstitit aras | 480 |
| 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit | |
| 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros! | |
| ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est, | |
| in scelus addendum scelus est, in funera funus: | |
| per coacervatos pereat domus inpia luctus! | 485 |
| an felix Oeneus nato victore fruetur, | |
| Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. | |
| vos modo, fraterni manes animaeque recentes, | |
| officium sentite meum magnoque paratas | |
| accipite inferias, uteri mala pignora nostri! | 490 |
| ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri! | |
| deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur | |
| illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor. | |
| ergo inpune feret vivusque et victor et ipso | |
| successu tumidus regnum Calydonis habebit, | 495 |
| vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? | |
| haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille | |
| spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam! | |
| mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum | |
| et quos sustinui bis mensum quinque labores? | 500 |
| o utinam primis arsisses ignibus infans, | |
| idque ego passa forem! vixisti munere nostro; | |
| nunc merito moriere tuo! cape praemia facti | |
| bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, | |
| redde animam vel me fraternis adde sepulcris! | 505 |
| et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum | |
| ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, | |
| nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. | |
| me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres, | |
| dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque | 510 |
| ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi | |
| funereum torrem medios coniecit in ignes: | |
| aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse | |
| stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit. |