| Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa | 8.515 |
| uritur et caecis torreri viscera sentit | |
| ignibus ac magnos superat virtute dolores. | |
| quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, | |
| maeret et Ancaei felicia vulnera dicit | |
| grandaevumque patrem fratresque piasque sorores | 520 |
| cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, | |
| forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque | |
| languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque, | |
| inque leves abiit paulatim spiritus auras | |
| paulatim cana prunam velante favilla. | 525 |
| Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque, | |
| vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos | |
| planguntur matres Calydonides Eueninae; | |
| pulvere canitiem genitor vultusque seniles | |
| foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum. | 530 |
| nam de matre manus diri sibi conscia facti | |
| exegit poenas acto per viscera ferro. | |
| non mihi si centum deus ora sonantia linguis | |
| ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, | |
| tristia persequerer miserarum fata sororum. | 535 |
| inmemores decoris liventia pectora tundunt, | |
| dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, | |
| oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. | |
| post cinerem cineres haustos ad pectora pressant | |
| adfusaeque iacent tumulo signataque saxo | 540 |
| nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt. | |
| quas Parthaoniae tandem Latonia clade | |
| exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque | |
| nobilis Alcmenae natis in corpore pennis | |
| adlevat et longas per bracchia porrigit alas | 545 |
| corneaque ora facit versasque per aera mittit. |