| Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum | 10.78 |
| finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus | |
| femineam Venerem, seu quod male cesserat illi, | 80 |
| sive fidem dederat; multas tamen ardor habebat | |
| iungere se vati, multae doluere repulsae. | |
| ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem | |
| in teneros transferre mares citraque iuventam | |
| aetatis breve ver et primos carpere flores. | 85 |
| Collis erat collemque super planissima campi | |
| area, quam viridem faciebant graminis herbae: | |
| umbra loco deerat; qua postquam parte resedit | |
| dis genitus vates et fila sonantia movit, | |
| umbra loco venit: non Chaonis afuit arbor, | 90 |
| non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, | |
| nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, | |
| et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis | |
| enodisque abies curvataque glandibus ilex | |
| et platanus genialis acerque coloribus inpar | 95 |
| amnicolaeque simul salices et aquatica lotos | |
| perpetuoque virens buxum tenuesque myricae | |
| et bicolor myrtus et bacis caerula tinus. | |
| vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una | |
| pampineae vites et amictae vitibus ulmi | 100 |
| ornique et piceae pomoque onerata rubenti | |
| arbutus et lentae, victoris praemia, palmae | |
| et succincta comas hirsutaque vertice pinus, | |
| grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis | |
| exuit hac hominem truncoque induruit illo. | 105 |
| Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, | |
| nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, | |
| qui citharam nervis et nervis temperat arcum. | |
| namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva | |
| ingens cervus erat, lateque patentibus altas | 110 |
| ipse suo capiti praebebat cornibus umbras. | |
| cornua fulgebant auro, demissaque in armos | |
| pendebant tereti gemmata monilia collo. | |
| bulla super frontem parvis argentea loris | |
| vincta movebatur; parilesque ex aere nitebant | 115 |
| auribus e geminis circum cava tempora bacae; | |
| isque metu vacuus naturalique pavore | |
| deposito celebrare domos mulcendaque colla | |
| quamlibet ignotis manibus praebere solebat. | |
| sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, | 120 |
| gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum | |
| ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, | |
| tu modo texebas varios per cornua flores, | |
| nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc | |
| mollia purpureis frenabas ora capistris. | 125 |