| Aestus erat mediusque dies, solisque vapore | 10.126 |
| concava litorei fervebant bracchia Cancri: | |
| fessus in herbosa posuit sua corpora terra | |
| cervus et arborea frigus ducebat ab umbra. | |
| hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto | 130 |
| fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit, | |
| velle mori statuit. quae non solacia Phoebus | |
| dixit et, ut leviter pro materiaque doleret, | |
| admonuit! gemit ille tamen munusque supremum | |
| hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. | 135 |
| iamque per inmensos egesto sanguine fletus | |
| in viridem verti coeperunt membra colorem, | |
| et, modo qui nivea pendebant fronte capilli, | |
| horrida caesaries fieri sumptoque rigore | |
| sidereum gracili spectare cacumine caelum. | 140 |
| ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis | |
| lugebisque alios aderisque dolentibus' inquit. | |
| Tale nemus vates attraxerat inque ferarum | |
| concilio, medius turbae, volucrumque sedebat. | |
| ut satis inpulsas temptavit pollice chordas | 145 |
| et sensit varios, quamvis diversa sonarent, | |
| concordare modos, hoc vocem carmine movit: | |
| 'ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno) | |
| carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas | |
| dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas | 150 |
| sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis. | |
| nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus | |
| dilectos superis inconcessisque puellas | |
| ignibus attonitas meruisse libidine poenam. | |
| 'Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore | 155 |
| arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse, | |
| quam quod erat, mallet. nulla tamen alite verti | |
| dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. | |
| nec mora, percusso mendacibus aere pennis | |
| abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet | 160 |
| invitaque Iovi nectar Iunone ministrat. |