| 'Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, | 10.162 |
| tristia si spatium ponendi fata dedissent. | |
| qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit | |
| ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, | 165 |
| tu totiens oreris viridique in caespite flores. | |
| te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe | |
| in medio positi caruerunt praeside Delphi, | |
| dum deus Eurotan inmunitamque frequentat | |
| Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae: | 170 |
| inmemor ipse sui non retia ferre recusat, | |
| non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui | |
| ire comes, longaque alit adsuetudine flammas. | |
| iamque fere medius Titan venientis et actae | |
| noctis erat spatioque pari distabat utrimque, | 175 |
| corpora veste levant et suco pinguis olivi | |
| splendescunt latique ineunt certamina disci. | |
| quem prius aerias libratum Phoebus in auras | |
| misit et oppositas disiecit pondere nubes; | |
| reccidit in solidam longo post tempore terram | 180 |
| pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem. | |
| protinus inprudens actusque cupidine lusus | |
| tollere Taenarides orbem properabat, at illum | |
| dura repercusso subiecit verbere tellus | |
| in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque | 185 |
| quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, | |
| et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, | |
| nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. | |
| nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus. | |
| ut, siquis violas rigidumve papaver in horto | 190 |
| liliaque infringat fulvis horrentia linguis, | |
| marcida demittant subito caput illa vietum | |
| nec se sustineant spectentque cacumine terram: | |
| sic vultus moriens iacet et defecta vigore | |
| ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit. | 195 |
| "laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa," | |
| Phoebus ait "videoque tuum, mea crimina, vulnus. | |
| tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto | |
| inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor. | |
| quae mea culpa tamen, nisi si lusisse vocari | 200 |
| culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari? | |
| atque utinam tecumque mori vitamque liceret | |
| reddere! quod quoniam fatali lege tenemur, | |
| semper eris mecum memorique haerebis in ore. | |
| te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, | 205 |
| flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. | |
| tempus et illud erit, quo se fortissimus heros | |
| addat in hunc florem folioque legatur eodem." | |
| talia dum vero memorantur Apollinis ore, | |
| ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, | 210 |
| desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro | |
| flos oritur formamque capit, quam lilia, si non | |
| purpureus color his, argenteus esset in illis. | |
| non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): | |
| ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI | 215 |
| flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est. | |
| nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque | |
| durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum | |
| annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. |