| 'At si forte roges fecundam Amathunta metallis, | 10.220 |
| an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque | |
| atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu | |
| frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastae. | |
| ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara; | |
| ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam | 225 |
| advena vidisset, mactatos crederet illic | |
| lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes: | |
| hospes erat caesus! sacris offensa nefandis | |
| ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat | |
| deserere alma Venus. "sed quid loca grata, quid urbes | 230 |
| peccavere meae? quod" dixit "crimen in illis? | |
| exilio poenam potius gens inpia pendat | |
| vel nece vel siquid medium est mortisque fugaeque. | |
| idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?" | |
| dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum | 235 |
| flexit et admonita est haec illis posse relinqui | |
| grandiaque in torvos transformat membra iuvencos. | |
| 'Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae | |
| esse negare deam; pro quo sua numinis ira | |
| corpora cum fama primae vulgasse feruntur, | 240 |
| utque pudor cessit, sanguisque induruit oris, | |
| in rigidum parvo silicem discrimine versae. | |
| 'Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis | |
| viderat, offensus vitiis, quae plurima menti | |
| femineae natura dedit, sine coniuge caelebs | 245 |
| vivebat thalamique diu consorte carebat. | |
| interea niveum mira feliciter arte | |
| sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci | |
| nulla potest, operisque sui concepit amorem. | |
| virginis est verae facies, quam vivere credas, | 250 |
| et, si non obstet reverentia, velle moveri: | |
| ars adeo latet arte sua. miratur et haurit | |
| pectore Pygmalion simulati corporis ignes. | |
| saepe manus operi temptantes admovet, an sit | |
| corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur. | 255 |
| oscula dat reddique putat loquiturque tenetque | |
| et credit tactis digitos insidere membris | |
| et metuit, pressos veniat ne livor in artus, | |
| et modo blanditias adhibet, modo grata puellis | |
| munera fert illi conchas teretesque lapillos | 260 |
| et parvas volucres et flores mille colorum | |
| liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas | |
| Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus, | |
| dat digitis gemmas, dat longa monilia collo, | |
| aure leves bacae, redimicula pectore pendent: | 265 |
| cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur. | |
| conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis | |
| adpellatque tori sociam adclinataque colla | |
| mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit. |