| 'Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro | 10.270 |
| venerat, et pandis inductae cornibus aurum | |
| conciderant ictae nivea cervice iuvencae, | |
| turaque fumabant, cum munere functus ad aras | |
| constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis, | |
| sit coniunx, opto," non ausus "eburnea virgo" | 275 |
| dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnae." | |
| sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, | |
| vota quid illa velint et, amici numinis omen, | |
| flamma ter accensa est apicemque per aera duxit. | |
| ut rediit, simulacra suae petit ille puellae | 280 |
| incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est; | |
| admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat: | |
| temptatum mollescit ebur positoque rigore | |
| subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole | |
| cera remollescit tractataque pollice multas | 285 |
| flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. | |
| dum stupet et dubie gaudet fallique veretur, | |
| rursus amans rursusque manu sua vota retractat. | |
| corpus erat! saliunt temptatae pollice venae. | |
| tum vero Paphius plenissima concipit heros | 290 |
| verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem | |
| ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo | |
| sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen | |
| attollens pariter cum caelo vidit amantem. | |
| coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis | 295 |
| cornibus in plenum noviens lunaribus orbem | |
| illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. | |
| 'Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset, | |
| inter felices Cinyras potuisset haberi. | |
| dira canam; procul hinc natae, procul este parente | 300 |
| aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, | |
| desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, | |
| vel, si credetis, facti quoque credite poenam. | |
| si tamen admissum sinit hoc natura videri, | |
| [gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,] | 305 |
| gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, | |
| quae tantum genuere nefas: sit dives amomo | |
| cinnamaque costumque suum sudataque ligno | |
| tura ferat floresque alios Panchaia tellus, | |
| dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor. | 310 |
| ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, | |
| Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto; | |
| stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis | |
| e tribus una soror: scelus est odisse parentem, | |
| hic amor est odio maius scelus.—undique lecti | 315 |
| te cupiunt proceres, totoque Oriente iuventus | |
| ad thalami certamen adest: ex omnibus unum | |
| elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus. | |
| illa quidem sentit foedoque repugnat amori | |
| et secum "quo mente feror? quid molior?" inquit | 320 |
| "di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, | |
| hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, | |
| si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur | |
| hanc Venerem pietas: coeunt animalia nullo | |
| cetera dilectu, nec habetur turpe iuvencae | 325 |
| ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, | |
| quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius | |
| semine concepta est, ex illo concipit ales. | |
| felices, quibus ista licent! humana malignas | |
| cura dedit leges, et quod natura remittit, | 330 |
| invida iura negant. gentes tamen esse feruntur, | |
| in quibus et nato genetrix et nata parenti | |
| iungitur, et pietas geminato crescit amore. | |
| me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, | |
| fortunaque loci laedor!—quid in ista revolvor? | 335 |
| spes interdictae, discedite! dignus amari | |
| ille, sed ut pater, est.—ergo, si filia magni | |
| non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem: | |
| nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno | |
| est mihi proximitas: aliena potentior essem. | 340 |
| ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, | |
| dum scelus effugiam; retinet malus ardor euntem, | |
| ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque | |
| osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. | |
| ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo? | 345 |
| et quot confundas et iura et nomina, sentis? | |
| tune eris et matris paelex et adultera patris? | |
| tune soror nati genetrixque vocabere fratris? | |
| nec metues atro crinitas angue sorores, | |
| quas facibus saevis oculos atque ora petentes | 350 |
| noxia corda vident? at tu, dum corpore non es | |
| passa nefas, animo ne concipe neve potentis | |
| concubitu vetito naturae pollue foedus! | |
| velle puta: res ipsa vetat; pius ille memorque est | |
| moris—et o vellem similis furor esset in illo!" | 355 |