| 'Festa piae Cereris celebrabant annua matres | 10.431 |
| illa, quibus nivea velatae corpora veste | |
| primitias frugum dant spicea serta suarum | |
| perque novem noctes venerem tactusque viriles | |
| in vetitis numerant: turba Cenchreis in illa | 435 |
| regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat. | |
| ergo legitima vacuus dum coniuge lectus, | |
| nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix, | |
| nomine mentito veros exponit amores | |
| et faciem laudat; quaesitis virginis annis | 440 |
| "par" ait "est Myrrhae." quam postquam adducere iussa est | |
| utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna: | |
| vicimus!" infelix non toto pectore sentit | |
| laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent, | |
| sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis. | 445 |
| 'Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones | |
| flexerat obliquo plaustrum temone Bootes: | |
| ad facinus venit illa suum; fugit aurea caelo | |
| luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes; | |
| nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus, | 450 |
| Erigoneque pio sacrata parentis amore. | |
| ter pedis offensi signo est revocata, ter omen | |
| funereus bubo letali carmine fecit: | |
| it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem; | |
| nutricisque manum laeva tenet, altera motu | 455 |
| caecum iter explorat. thalami iam limina tangit, | |
| iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi | |
| poplite succiduo genua intremuere, fugitque | |
| et color et sanguis, animusque relinquit euntem. | |
| quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi | 460 |
| paenitet, et vellet non cognita posse reverti. | |
| cunctantem longaeva manu deducit et alto | |
| admotam lecto cum traderet "accipe," dixit, | |
| "ista tua est, Cinyra" devotaque corpora iunxit. | |
| accipit obsceno genitor sua viscera lecto | 465 |
| virgineosque metus levat hortaturque timentem. | |
| forsitan aetatis quoque nomine "filia" dixit, | |
| dixit et illa "pater," sceleri ne nomina desint. |