| 'At male conceptus sub robore creverat infans | 10.503 |
| quaerebatque viam, qua se genetrice relicta | |
| exsereret; media gravidus tumet arbore venter. | 505 |
| tendit onus matrem; neque habent sua verba dolores, | |
| nec Lucina potest parientis voce vocari. | |
| nitenti tamen est similis curvataque crebros | |
| dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet. | |
| constitit ad ramos mitis Lucina dolentes | 510 |
| admovitque manus et verba puerpera dixit: | |
| arbor agit rimas et fissa cortice vivum | |
| reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis | |
| naides inpositum lacrimis unxere parentis. | |
| laudaret faciem Livor quoque; qualia namque | 515 |
| corpora nudorum tabula pinguntur Amorum, | |
| talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus, | |
| aut huic adde leves, aut illis deme pharetras. | |
| 'Labitur occulte fallitque volatilis aetas, | |
| et nihil est annis velocius: ille sorore | 520 |
| natus avoque suo, qui conditus arbore nuper, | |
| nuper erat genitus, modo formosissimus infans, | |
| iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est, | |
| iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes. | |
| namque pharetratus dum dat puer oscula matri, | 525 |
| inscius exstanti destrinxit harundine pectus; | |
| laesa manu natum dea reppulit: altius actum | |
| vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam. | |
| capta viri forma non iam Cythereia curat | |
| litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam | 530 |
| piscosamque Cnidon gravidamve Amathunta metallis; | |
| abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis. | |
| hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra | |
| indulgere sibi formamque augere colendo | |
| per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur | 535 |
| fine genus vestem ritu succincta Dianae | |
| hortaturque canes tutaeque animalia praedae, | |
| aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum | |
| aut agitat dammas; a fortibus abstinet apris | |
| raptoresque lupos armatosque unguibus ursos | 540 |
| vitat et armenti saturatos caede leones. | |
| te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo | |
| possit, Adoni, monet, "fortis" que "fugacibus esto" | |
| inquit; "in audaces non est audacia tuta. | |
| parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo, | 545 |
| neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse, | |
| stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetas | |
| nec facies nec quae Venerem movere, leones | |
| saetigerosque sues oculosque animosque ferarum. | |
| fulmen habent acres in aduncis dentibus apri, | 550 |
| impetus est fulvis et vasta leonibus ira, | |
| invisumque mihi genus est." quae causa, roganti | |
| "dicam," ait "et veteris monstrum mirabere culpae. | |
| sed labor insolitus iam me lassavit, et, ecce, | |
| opportuna sua blanditur populus umbra, | 555 |
| datque torum caespes: libet hac requiescere tecum" | |
| (et requievit) "humo" pressitque et gramen et ipsum | |
| inque sinu iuvenis posita cervice reclinis | |
| sic ait ac mediis interserit oscula verbis: |