| '"Forsitan audieris aliquam certamine cursus | 10.560 |
| veloces superasse viros: non fabula rumor | |
| ille fuit; superabat enim. nec dicere posses, | |
| laude pedum formaene bono praestantior esset. | |
| scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit | |
| 'nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum. | 565 |
| nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.' | |
| territa sorte dei per opacas innuba silvas | |
| vivit et instantem turbam violenta procorum | |
| condicione fugat, 'ne' c 'sum potiunda, nisi' inquit | |
| 'victa prius cursu. pedibus contendite mecum: | 570 |
| praemia veloci coniunx thalamique dabuntur, | |
| mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.' | |
| illa quidem inmitis, sed (tanta potentia formae est) | |
| venit ad hanc legem temeraria turba procorum. | |
| sederat Hippomenes cursus spectator iniqui | 575 |
| et 'petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?' | |
| dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores; | |
| ut faciem et posito corpus velamine vidit, | |
| quale meum, vel quale tuum, si femina fias, | |
| obstipuit tollensque manus 'ignoscite,' dixit | 580 |
| 'quos modo culpavi! nondum mihi praemia nota, | |
| quae peteretis, erant.' laudando concipit ignes | |
| et, ne quis iuvenum currat velocius, optat | |
| invidiaque timet. 'sed cur certaminis huius | |
| intemptata mihi fortuna relinquitur?' inquit | 585 |
| 'audentes deus ipse iuvat!' dum talia secum | |
| exigit Hippomenes, passu volat alite virgo. | |
| quae quamquam Scythica non setius ire sagitta | |
| Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem | |
| miratur magis: et cursus facit ipse decorem. | 590 |
| aura refert ablata citis talaria plantis, | |
| tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque | |
| poplitibus suberant picto genualia limbo; | |
| inque puellari corpus candore ruborem | |
| traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum | 595 |
| candida purpureum simulatas inficit umbras. | |
| dum notat haec hospes, decursa novissima meta est, | |
| et tegitur festa victrix Atalanta corona. | |
| dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas. |