| '"Non tamen eventu iuvenis deterritus horum | 10.600 |
| constitit in medio vultuque in virgine fixo | |
| 'quid facilem titulum superando quaeris inertes? | |
| mecum confer' ait. 'seu me fortuna potentem | |
| fecerit, a tanto non indignabere vinci: | |
| namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi | 605 |
| est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum, | |
| nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis | |
| Hippomene victo magnum et memorabile nomen.' | |
| talia dicentem molli Schoeneia vultu | |
| aspicit et dubitat, superari an vincere malit, | 610 |
| atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus | |
| perdere vult caraeque iubet discrimine vitae | |
| coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti. | |
| nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi) | |
| sed quod adhuc puer est; non me movet ipse, sed aetas. | 615 |
| quid, quod inest virtus et mens interrita leti? | |
| quid, quod ab aequorea numeratur origine quartus? | |
| quid, quod amat tantique putat conubia nostra, | |
| ut pereat, si me fors illi dura negarit? | |
| dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos. | 620 |
| coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla | |
| nolet, et optari potes a sapiente puella.— | |
| cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis? | |
| viderit! intereat, quoniam tot caede procorum | |
| admonitus non est agiturque in taedia vitae.— | 625 |
| occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum, | |
| indignamque necem pretium patietur amoris? | |
| non erit invidiae victoria nostra ferendae. | |
| sed non culpa mea est! utinam desistere velles, | |
| aut, quoniam es demens, utinam velocior esses! | 630 |
| at quam virgineus puerili vultus in ore est! | |
| a! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem! | |
| vivere dignus eras. quodsi felicior essem, | |
| nec mihi coniugium fata inportuna negarent, | |
| unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.' | 635 |
| dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta, | |
| quod facit, ignorans amat et non sentit amorem. |