| LIBER XI | |
| Carmine dum tali silvas animosque ferarum | 11.1 |
| Threicius vates et saxa sequentia ducit, | |
| ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis | |
| pectora velleribus tumuli de vertice cernunt | |
| Orphea percussis sociantem carmina nervis. | 5 |
| e quibus una leves iactato crine per auras, | |
| 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam | |
| vatis Apollinei vocalia misit in ora, | |
| quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; | |
| alterius telum lapis est, qui missus in ipso | 10 |
| aere concentu victus vocisque lyraeque est | |
| ac veluti supplex pro tam furialibus ausis | |
| ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt | |
| bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; | |
| cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens | 15 |
| clamor et infracto Berecyntia tibia cornu | |
| tympanaque et plausus et Bacchei ululatus | |
| obstrepuere sono citharae, tum denique saxa | |
| non exauditi rubuerunt sanguine vatis. | |
| ac primum attonitas etiamnum voce canentis | 20 |
| innumeras volucres anguesque agmenque ferarum | |
| maenades Orphei titulum rapuere triumphi; | |
| inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris | |
| et coeunt ut aves, si quando luce vagantem | |
| noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro | 25 |
| ceu matutina cervus periturus harena | |
| praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes | |
| coniciunt thyrsos non haec in munera factos. | |
| hae glaebas, illae direptos arbore ramos, | |
| pars torquent silices; neu desint tela furori, | 30 |
| forte boves presso subigebant vomere terram, | |
| nec procul hinc multo fructum sudore parantes | |
| dura lacertosi fodiebant arva coloni, | |
| agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt | |
| arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros | 35 |
| sarculaque rastrique graves longique ligones; | |
| quae postquam rapuere ferae cornuque minaces | |
| divulsere boves, ad vatis fata recurrunt | |
| tendentemque manus et in illo tempore primum | |
| inrita dicentem nec quicquam voce moventem | 40 |
| sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud | |
| auditum saxis intellectumque ferarum | |
| sensibus in ventos anima exhalata recessit. |