| Ut lenita dea est, vultus capit illa priores | 1.738 |
| fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, | |
| cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, | 740 |
| contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, | |
| ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: | |
| de bove nil superest formae nisi candor in illa. | |
| officioque pedum nymphe contenta duorum | |
| erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae | 745 |
| mugiat, et timide verba intermissa retemptat. | |
| Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. | |
| huic Epaphus magni genitus de semine tandem | |
| creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti | |
| templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis | 750 |
| Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem | |
| nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum | |
| non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens | |
| credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' | |
| erubuit Phaethon iramque pudore repressit | 755 |
| et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem | |
| 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, | |
| ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis | |
| et dici potuisse et non potuisse refelli. | |
| at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, | 760 |
| ede notam tanti generis meque adsere caelo!' | |
| dixit et inplicuit materno bracchia collo | |
| perque suum Meropisque caput taedasque sororum | |
| traderet oravit veri sibi signa parentis. | |
| ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira | 765 |
| mota magis dicti sibi criminis utraque caelo | |
| bracchia porrexit spectansque ad lumina solis | |
| 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis, | |
| nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, | |
| hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, | 770 |
| Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum | |
| se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris! | |
| nec longus labor est patrios tibi nosse penates. | |
| unde oritur, domus est terrae contermina nostrae: | |
| si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!' | 775 |
| emicat extemplo laetus post talia matris | |
| dicta suae Phaethon et concipit aethera mente | |
| Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos | |
| sidereis transit patriosque adit inpiger ortus. |