| LIBER II | |
| Regia Solis erat sublimibus alta columnis, | 2.1 |
| clara micante auro flammasque imitante pyropo, | |
| cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, | |
| argenti bifores radiabant lumine valvae. | |
| materiam superabat opus: nam Mulciber illic | 5 |
| aequora caelarat medias cingentia terras | |
| terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. | |
| caeruleos habet unda deos, Tritona canorum | |
| Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem | |
| Aegaeona suis inmania terga lacertis | 10 |
| Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, | |
| pars in mole sedens viridis siccare capillos, | |
| pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, | |
| non diversa tamen, qualem decet esse sororum. | |
| terra viros urbesque gerit silvasque ferasque | 15 |
| fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. | |
| haec super inposita est caeli fulgentis imago, | |
| signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. | |
| Quo simul adclivi Clymeneia limite proles | |
| venit et intravit dubitati tecta parentis, | 20 |
| protinus ad patrios sua fert vestigia vultus | |
| consistitque procul; neque enim propiora ferebat | |
| lumina: purpurea velatus veste sedebat | |
| in solio Phoebus claris lucente smaragdis. | |
| a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus | 25 |
| Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae | |
| Verque novum stabat cinctum florente corona, | |
| stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, | |
| stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis | |
| et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. | 30 |