| Ipse loco medius rerum novitate paventem | 2.31 |
| Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit | |
| 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, | |
| progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' | |
| ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, | 35 |
| Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, | |
| nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, | |
| pignora da, genitor, per quae tua vera propago | |
| credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' | |
| dixerat, at genitor circum caput omne micantes | 40 |
| deposuit radios propiusque accedere iussit | |
| amplexuque dato 'nec tu meus esse negari | |
| dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus, | |
| quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud | |
| me tribuente feras! promissi testis adesto | 45 |
| dis iuranda palus, oculis incognita nostris!' | |
| vix bene desierat, currus rogat ille paternos | |
| inque diem alipedum ius et moderamen equorum. | |
| Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque | |
| concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit | 50 |
| 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret | |
| non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. | |
| dissuadere licet: non est tua tuta voluntas! | |
| magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis | |
| munera conveniant nec tam puerilibus annis: | 55 |
| sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. | |
| plus etiam, quam quod superis contingere possit, | |
| nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, | |
| non tamen ignifero quisquam consistere in axe | |
| me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, | 60 |
| qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, | |
| non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? | |
| ardua prima via est et qua vix mane recentes | |
| enituntur equi; medio est altissima caelo, | |
| unde mare et terras ipsi mihi saepe videre | 65 |
| fit timor et pavida trepidat formidine pectus; | |
| ultima prona via est et eget moderamine certo: | |
| tunc etiam quae me subiectis excipit undis, | |
| ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. | |
| adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum | 70 |
| sideraque alta trahit celerique volumine torquet. | |
| nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit | |
| inpetus, et rapido contrarius evehor orbi. | |
| finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis | |
| obvius ire polis, ne te citus auferat axis? | 75 |
| forsitan et lucos illic urbesque deorum | |
| concipias animo delubraque ditia donis | |
| esse: per insidias iter est formasque ferarum! | |
| utque viam teneas nulloque errore traharis, | |
| per tamen adversi gradieris cornua tauri | 80 |
| Haemoniosque arcus violentique ora Leonis | |
| saevaque circuitu curvantem bracchia longo | |
| Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. | |
| nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, | |
| quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, | 85 |
| in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres | |
| incaluere animi cervixque repugnat habenis.— | |
| at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, | |
| nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota! | |
| scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, | 90 |
| pignora certa petis: do pignora certa timendo | |
| et patrio pater esse metu probor. adspice vultus | |
| ecce meos; utinamque oculos in pectora posses | |
| inserere et patrias intus deprendere curas! | |
| denique quidquid habet dives, circumspice, mundus | 95 |
| eque tot ac tantis caeli terraeque marisque | |
| posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. | |
| deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, | |
| non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! | |
| quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? | 100 |
| ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas), | |
| quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!' |