| Haec inter Lapithas et semihomines Centauros | 12.536 |
| proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem | |
| praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore | |
| atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis | |
| acta tibi, senior; certe mihi saepe referre | 540 |
| nubigenas domitos a se pater esse solebat.' | |
| tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum | |
| cogis et obductos annis rescindere luctus | |
| inque tuum genitorem odium offensasque fateri? | |
| ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem | 545 |
| inplevit meritis, quod mallem posse negare; | |
| sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum | |
| Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem? | |
| ille tuus genitor Messenia moenia quondam | |
| stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque | 550 |
| diruit inque meos ferrum flammamque penatis | |
| inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, | |
| bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus, | |
| bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno | |
| viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est: | 555 |
| mira Periclymeni mors est, cui posse figuras | |
| sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas | |
| Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. | |
| hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes, | |
| vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis | 560 |
| ferre solet pedibus divum gratissima regi; | |
| viribus usus avis pennis rostroque redunco | |
| hamatisque viri laniaverat unguibus ora. | |
| tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus | |
| atque inter nubes sublimia membra ferentem | 565 |
| pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala; | |
| nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi | |
| deficiunt motumque negant viresque volandi. | |
| decidit in terram, non concipientibus auras | |
| infirmis pennis, et qua levis haeserat alae | 570 |
| corporis adflicti pressa est gravitate sagitta | |
| perque latus summum iugulo est exacta sinistro. | |
| nunc videor debere tui praeconia rebus | |
| Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis? | |
| nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo | 575 |
| ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.' |