| Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi | 12.612 |
| nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, | |
| arserat: armarat deus idem idemque cremarat; | |
| iam cinis est, et de tam magno restat Achille | 615 |
| nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam, | |
| at vivit totum quae gloria conpleat orbem. | |
| haec illi mensura viro respondet, et hac est | |
| par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. | |
| ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, | 620 |
| bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. | |
| non ea Tydides, non audet Oileos Aiax, | |
| non minor Atrides, non bello maior et aevo | |
| poscere, non alii: solis Telamone creatis | |
| Laertaque fuit tantae fiducia laudis. | 625 |
| a se Tantalides onus invidiamque removit | |
| Argolicosque duces mediis considere castris | |
| iussit et arbitrium litis traiecit in omnes. |